라틴어 문장 검색

Ad quod medicinae genus neque semper similitudo aliquid confert, et si quando confert, tamen id ipsum rationale est, inter similia genera et morborum et remediorum cogitare, quo potissimum medicamento sit utendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 51:1)
Atque in hac quoque rursus alia proprietatis notitia saepe necessaria est;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 68:2)
Quin etiam morborum in isdem hominibus aliae atque aliae proprietates sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 71:4)
eumque, qui nosse proprietates potest, non illas quidem oportere neglegere, sed his quoque insistere;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 73:3)
Sunt enim quaedam proprietates hominum, sine quarum notitia non facile quicquam in futurum praesagiri potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 2장 4:3)
Quin etiam calido oleo replentur utriculi, et in uasa fictilia, [similitudine] quas lenticulas uocant, aqua coicitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 9:3)
pertinetque ad rem omnium proprietates nosse, primum ut sani sciant, quomodo his utantur, deinde ut exsequentibus nobis morborum curationes liceat species rerum, quae adsumendae erunt, subicere, neque necesse sit subinde singulas eas nominare.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 1:3)
Optimum tamen ad extrahendum est id, quod a similitudine sordium rhypodes Graeci appellant.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 17:1)
Eorum haec proprietas est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 21장 1:4)
Interdumque nullam habet proprietatem, interdum simile is est, quae uocant Graeci condylomata aspritudine quadam et magnitudine;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 6:3)
Panum a similitudine figurae nostri uocant.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 28:5)
Saepiusque oculis expositum est, siquidem latius aliquid intumescit ad similitudinem eius, quod phyma uocari proposui, rubetque cum calore et paulo post etiam cum duritia, magisque innocenter indolescit et sitim uigiliamque exprimit:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 29:3)
Eadem autem haec in minoribus quoque abscessibus, quorum nomina proprietatesque supra reddidi, recte fiunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 31:5)
Est etiam ulceris genus, quod a faui similitudine *κ*η*ρ*ι*ο*ν a Graecis nominatur, idque duas species habet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 48:1)
Minime mala est, quae similitudinem scabie repraesentat:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 64:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION