라틴어 문장 검색

habes gratiam uelut usus alienis, non habes ius querelae tamquam prorsus tua perdideris.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:9)
Omnem terrae ambitum, sicuti astrologicis demonstrationibus accepisti, ad caeli spatium puncti constat obtinere rationem, id est, ut, si ad caelestis globi magnitudinem conferatur, nihil spatii prorsus habere iudicetur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 1:7)
Iacetis ergo prorsus ignorabiles
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIV 21:1)
Sed quid de herbis arboribus que, quid de inanimatis omnino consentiam rebus prorsus dubito.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:4)
Prorsus, inquam, nihil ualeret.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 2:25)
— Qui quidem, inquam, mente consistat nullus prorsus ambigat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 3:7)
o, inquam, ueri praeuia luminis, quae usque adhuc tua fudit oratio cum sui speculatione diuina tum tuis rationibus inuicta patuerunt, eaque mihi etsi ob iniuriae dolorem nuper oblita non tamen antehac prorsus ignorata dixisti.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, I 1:2)
alioquin concessis praecedentibus nihil prorsus est quod de inlatione causetur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 2:2)
Quo fit ut apud sapientes nullus prorsus odio locus relinquatur, — Nam bonos quis nisi stultissimus oderit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 7:6)
— Omnem, inquit, bonam prorsus esse fortunam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIII 1:4)
recta quidem, inquam, exhortatio tuaque prorsus auctoritate dignissima, sed quod tu dudum de prouidentia quaestionem pluribus aliis implicitam esse dixisti re experior.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 1:3)
— Ne id, inquam, prorsus uereare;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 1:8)
si quidem, inquit, aliquis euentum temerario motu nullaque causarum conexione productum casum esse definiat, nihil omnino casum esse confirmo et praeter subiectae rei significationem inanem prorsus uocem esse decerno.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:3)
uetus, inquit, haec est de prouidentia querela M.que Tullio, cum diuinationem distribuit, uehementer agitata tibique ipsi res diu prorsus multumque quaesita, sed haudquaquam ab ullo uestrum hactenus satis diligenter ac firmiter expedita.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 1:2)
quae si ullo modo cogitari queat, nihil prorsus relinquetur ambigui.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION