라틴어 문장 검색

satin cohiberet ac premeret sensus suos Tiberius.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 11장4)
C. Sulpicius D. Haterius consules sequuntur, inturbidus externis rebus annus, domi suspecta severitate adversum luxum qui immensum proruperat ad cuncta quis pecunia prodigitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 52장1)
sed multa adgerebantur etiam insontibus periculosa, cum super tot senatores adversos facundissimis totius Asiae eoque ad accusandum delectis responderet solus et orandi nescius, proprio in metu qui exercitam quoque eloquentiam debilitat, non temperante Tiberio quin premeret voce vultu, eo quod ipse creberrime interrogabat, neque refellere aut eludere dabatur, ac saepe etiam confitendum erat ne frustra quaesivisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 67장3)
igitur multa adseveratione, quasi aut legibus cum Silio ageretur aut Varro consul aut illud res publica esset, coguntur patres, silente reo, vel si defensionem coeptaret, non occultante cuius ira premeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 19장7)
eadem ille et diutius, quanto maesta, ubi semel prorupere, difficilius reticentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 69장6)
eo aegrius accepit recludi quae premeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 71장5)
sed mitigavit Seianus, non Galli amore verum ut cunctationes principis opperiretur, gnarus lentum in meditando, ubi prorupisset, tristibus dictis atrocia facta coniungere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 71장6)
prorumpunt quintani ante alios et acri pugna hoste pulso recipiunt cohortis alasque fessas vulneribus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 73장7)
tunc velut frenis exoluti proruperunt missaeque in Agrippinam ac Neronem litterae quas pridem adlatas et cohibitas ab Augusta credidit vulgus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 3장3)
quod postquam patefactum prorupere concepta pridem odia et summum supplicium decernebatur ni professus indicium foret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 3장7)
nam Tiberius, incertum an offensus tantoque magis iram premens, instaurari epulas iubet discumbitque ultra solitum, quasi honori abeuntis amici tribueret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 50장9)
postremo in scelera simul ac dedecora prorupit postquam remoto pudore et metu suo tantum ingenio utebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 51장12)
ad quod victo silentio prorupit reus et 'interroga' inquit, 'Suilli, filios tuos:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 2장3)
quod ubi auditum et languescere ira, redire amor ac, si cunctarentur, propinqua nox et uxorii cubiculi memoria timebantur, prorumpit Narcissus denuntiatque centurionibus et tribuno, qui aderat, exequi caedem:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 37장5)
Silurum gens non atrocitate, non clementia mutabatur, quin bellum exerceret castrisque legionum premenda foret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 32장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION