라틴어 문장 검색

deinde ne iniquum quidem esse Ciceronem satisfacere, qui prior illum proscripsisset, qui hostem iudicasset;
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 13:4)
Quoad humanum genus incolume manserit, quamdiu suus litteris honor, suum eloquentiae pretium erit, quamdiu reipublicae nostrae aut fortuna steterit, aut memoria durauerit, admirabile posteris uigebit ingenium et uno proscriptus saeculo proscribes Antonium omnibus.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 8:11)
ille uerus est Cicero quem proscribi Antonius non putat nisi a Cicerone posse.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 8:13)
"peribit ergo quod Cicero scripsit, manebit quod Antonius proscripsit?"
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 11:11)
nam domi pressus strangulatusque servorum manibus obstructo anhelitu gutture obstricto, ne dicam Lentuli Iugurthae atque Seiani, certe Numantini Scipionis exitu periit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 11:1)
nam per officii imaginem vel, quod est verius, necessitatem solo patrio exactus, hoc relegatus variis quaquaversum fragoribus quia patior hic incommoda peregrini, illic damna proscripti.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 3:2)
Dispicite Lentulorum et Hostiliorum venustates, utrum mimos an deos vestros in iocis et strophis rideatis:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 1:2)
igitur L. Cornelio Lentulo Q. Publilio Philone iterum consulibus, fetialibus Palaepolim ad res repetendas missis, cum relatum esset a Graecis, gente lingua magis strenua quam factis, ferox responsum, ex auctoritate patrum populus Palaepolitanis bellum fieri iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 316:1)
cum diu silentium fuisset nec consules aut pro foedere tam turpi aut contra foedus tam necessarium hiscere possent, tum L. Lentulus, qui princeps legatorum virtute atque honoribus erat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 49:1)
his senatus consultis perfectis L. Cornelius Lentulus pontifex maximus consulente collegium praetore omnium primum populum consulendum de vere sacro censet:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 115:1)
Lentulus tribunus militum, cum praetervehens equo sedentem in saxo cruore oppletum consulem vidisset, L. Aemili, inquit, quem unum insontem culpae cladis hodiernae dei respicere debent, cape hunc equum, dum et tibi virium aliquid superest et comes ego te tollere possum ac protegere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 586:2)
consulem ignorantes quis esset, obruere telis, Lentulum inter tumultum abripuit equus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 592:2)
et praetor unus refectus Q. Fulvius Flaccus, novi alii creati, T. Otacilius Crassus iterum, Q. Fabius consulis filius, qui tum aedilis curulis erat, P. Cornelius Lentulus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 118:1)
P. Cornelio Lentulo praetori Sicilia decreta provincia, T. Otacilio classis eadem quam adversus Carthaginienses priore anno habuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 130:2)
prorogata imperia provinciaeque, M. Claudio Sicilia finibus eis quibus regnum Hieronis fuisset, P. Lentulo propraetori provincia vetus, T. Otacilio classis - exercitus nulli additi novi - , M. Valerio Graecia Macedoniaque cum legione et classe quam haberet, Q. Mucio cum vetere exercitu - duae autem legiones erant - Sardinia, C. Terentio legio una cui iam praeerat ac Picenum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 561:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION