라틴어 문장 검색

Verum, quandoquidem, ere, te servavi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 764)
Obsecro hercle oroque ut istuc quid sit actutum indices, quandoquidem mihi supplicandum servolo video meo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 2139)
Eloquar, quandoquidem me oras.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 2166)
perge, excrucia, carnufex, quandoquidem occepisti semel.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 468)
Quin, pedes, vos in curriculum conicitis in Cyprum recta, quandoquidem pater mihi exilium parat?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 2226)
quod habes ne habeas et illuc quod non habes habeas, malum, quandoquidem nec tibi bene esse pote pati neque alteri.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 293)
Immo, salvos quandoquidem advenis - di te perdant, si te flocci facio an periisses prius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 2321)
domi quidquid habet, eicitur ἔξω. quandoquidem ipsus perditum se it, secreto hercle equidem eum adiutabo, neque mea quidem opera umquam hilo minus propere quam pote peribit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 75)
Primumque incipiam de ruderatione, quae principia tenet expolitionum, uti curiosius summaque providentia solidationis ratio habeatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장1)
Illud simul cogitemus, si mundum ipsum, non minus mortalem quam nos sumus, providentia periculis eximit, posse aliquatenus nostra quoque providentia longiorem prorogari huic corpusculo moram, si voluptates, quibus pars maior perit, potuerimus regere et coercere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 29:1)
Etsi enim sine providentia fuisse non potuit, quia non oportuit, ipsamque providentiam rerum eventum consequi necesse sit, non tamen ideo res provisas concedi oportet non potuisse non esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 20:2)
Quo fit ut omnia quae fato subsunt prouidentiae quoque subiecta sint, cui ipsum etiam subiacet fatum, quaedam uero quae sub prouidentia locata sunt fati seriem superent;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 3:1)
Aiunt enim non ideo quid esse euenturum quoniam id prouidentia futurum esse prospexerit, sed e contrario potius quoniam quid futurum est id diuinam prouidentiam latere non posse eoque modo necessarium hoc in contrariam relabi partem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 2:2)
Velle itaque Deus duobus modis dicitur, aut secundum scilicet providentiae suae ordinationem, secundum quod scilicet aliquid disponit apud se ac deliberat statuitque in sua providentia, ut sic postmodum compleat, aut secundum consilii adhortationem vel approbationem qua unumquemque ad hoc admonet, quod per gratiam suam remunerare paratus esset.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:44)
ut, si quis dicat Atheniensium rem publicam consilio regi, desit illud "Arii pagi", sic, cum dicimus providentia mundum administrari, deesse arbitrato "deorum", plene autem et perfecte sic dici existumato, providentia deorum mundum administrari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 74:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION