라틴어 문장 검색

illic et gracili balsama surculo desudata fluunt, raraque cinnama spirant, et folium, fonte quod abdito praelambens fluvius portat in exitum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae35)
ista comantibus e foliis munera, virgo puerque, date.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.57)
sed violas lasciva iacit foliisque rosarum dimicat et calathos inimica per agmina fundit, inde eblanditis Virtutibus halitus inlex inspirat tenerum labefacta per ossa venenum, et male dulcis odor domat ora et pectora et arma ferratosque toros obliso robore mulcet.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 186)
Ac primum silici scintillam excudit Achates, succepitque ignem foliis, atque arida circum nutrimenta dedit, rapuitque in fomite flammam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 13:10)
"Huc ubi delatus Cumaeam accesseris urbem, divinosque lacus, et Averna sonantia silvis, insanam vatem aspicies, quae rupe sub ima fata canit, foliisque notas et nomina mandat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 18:1)
Quaecumque in foliis descripsit carmina virgo, digerit in numerum, atque antro seclusa relinquit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 18:2)
Ipse, caput tonsae foliis evinctus olivae, stans procul in prora pateram tenet, extaque salsos proiicit in fluctus ac vina liquentia fundit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 30:8)
Foliis tantum ne carmina manda, ne turbata volent rapidis ludibria ventis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 3:21)
Latet arbore opaca aureus et foliis et lento vimine ramus, Iunoni infernae dictus sacer;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 6:8)
In medio ramos annosaque brachia pandit ulmus opaca, ingens, quam sedem Somnia volgo Pana tenere ferunt, foliisque sub omnibus haerent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 13:1)
quam multa in silvis autumni frigore primo lapsa cadunt folia, aut ad terram gurgite ab alto quam multae glomerantur aves, ubi frigidus annus trans pontum fugat, et terris immittit apricis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 14:7)
tot sese vertit in ora, tam saevae facies, tot pullulat atra colubris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 15:4)
" Dixerat, Herculea bicolor cum populus umbra velavitque comas foliisque innexa pependit et sacer implevit dextram scyphus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 12:6)
" dixit et angusti subter fastigia tecti ingentem Aenean duxit stratisque locavit effultum foliis et pelle Libystidis ursae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 15:16)
Hic Venus, indigno nati concussa dolore, dictamnum genetrix Cretaea carpit ab Ida, puberibus caulem foliis et flore comantem purpureo;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION