라틴어 문장 검색

et id tantum punitur quod non licet.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 15:8)
si uultis digne punire Parrhasium, ipse se pingat.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 23:24)
Magnumque hoc argumentum est dandam non fuisse, quia adversus maleficium omne consensimus, et homicidii, veneficii, parricidii, violatarum religionum aliubi atque aliubi diversa poena est, sed ubique aliqua, hoc frequentissimum crimen nusquam punitur, ubique improbatur.
(세네카, 행복론, Liber III 24:3)
Vobis voluptas est inertis otii facere corpusculum et securitatem sopitis simillimam appetere et sub densa umbra latitare tenerrimisque cogitationibus, quas tranquillitatem vocatis, animi marcentis obiectare torporem et cibis potionibusque intra hortorum latebram corpora ignavia pallentia saginare ;
(세네카, 행복론, Liber IV 60:1)
Iniuriam sacrilegus deo quidem non potest facere, quem extra ictum sua divinitas posuit, sed punitur, quia tamquam deo fecit :
(세네카, 행복론, Liber VII 40:6)
nec innocentiae tantum clementia succurrit, sed saepe virtuti, quoniam quidem condicione temporum incidunt quaedam, quae possint laudata puniri.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 12:4)
Non potest habere quisquam bonae ac fidae voluntatis ministros, quibus in tormentis ut eculeo et ferramentis ad mortem paratis utitur, quibus non aliter quam bestiis homines obiectat, omnibus reis aerumnosior ac sollicitior, ut qui homines deosque testes facinorum ac vindices timeat, eo perductus, ut non liceat illi mutare mores.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 80:1)
prope est, ut inique puniat, qui nimis.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 88:3)
A duabus causis punire princeps solet, si aut se vindicat aut alium.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 122:1)
at in iis, qui in ore civitatis servati punitique erunt, occasione notae clementiae utendum est.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 129:3)
aut ut eum, quem punit, emendet, aut ut poena eius ceteros meliores reddat, aut ut sublatis malis securiores ceteri vivant.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 131:2)
In qua civitate raro homines puniuntur, in ea consensus fit innocentiae et indulgetur velut publico bono.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 136:1)
Illos ergo crudeles vocabo, qui puniendi causam habent, modum non habent, sicut in Phalari, quem aiunt non quidem in homines innocentes, sed super humanum ac probabilem modum saevisse.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 16:1)
"Ei ignoscitur, qui puniri debuit ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 30:6)
Gloriosa virtus est in principe citra punire quam liceat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 35:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION