라틴어 문장 검색

Tunc primum fortunam suam introspexit ferrumque accepit, quod frustra iugulo aut pectori per trepidationem admovens ictu tribuni transigitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 38장1)
in Lolliam mittitur tribunus, a quo ad mortem adigeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 22장6)
praefectique tribuni paria disserentes ardorem exercitus intendebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 35장4)
simul qui centurionum tribunorumque sortem Britannici miserabantur, remoti fictis causis et alii per speciem honoris;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 41장7)
propalam tamen omnes in eam honores cumulabantur, signumque more militiae petenti tribuno dedit Optimae matris.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 2장5)
ne quis ad causam orandam mercede aut donis emeretur, ne designatis quaestoribus edendi gladiatores necessitas esset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 5장2)
urgentibusque Agrippinae minis, quia nullum crimen neque iubere caedem fratris palam audebat, occulta molitur pararique venenum iubet, ministro Pollione Iulio praetoriae cohortis tribuno, cuius cura attinebatur damnata veneficii nomine Locusta, multa scelerum fama.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 15장7)
sed Nero lenti sceleris impatiens minitari tribuno, iubere supplicium veneficae, quod, dum rumorem respiciunt, dum parant defensiones, securitatem morarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 15장10)
tribunos et centuriones comiter excipere, nomina et virtutes nobilium, qui etiam tum supererant, in honore habere, quasi quaereret ducem et partis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 18장5)
simul prohibiti tribuni ius praetorum et consulum praeripere aut vocare ex Italia cum quibus lege agi posset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 28장4)
addidit L. Piso designatus consul, ne quid intra domum pro potestate adverterent, neve multam ab iis dictam quaestores aerarii in publicas tabulas ante quattuor mensis referrent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 28장5)
dein princeps curam tabularum publicarum a quaestoribus ad praefectos transtulit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 28장9)
tunc Claudius quaestores rursum imposuit iisque, ne metu offensionum segnius consulerent, extra ordinem honores promisit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 29장5)
se quaestorem Germanici, illum domus eius adulterum fuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 42장6)
Per idem tempus Octavius Sagitta plebei tribunus, Pontiae mulieris nuptae amore vaecors, ingentibus donis adulterium et mox ut omitteret maritum emercatur, suum matrimonium promittens ac nuptias eius pactus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 44장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION