라틴어 문장 검색

quadriennio post uirili toga sumpta militaribus donis triumpho Caesaris Africano donatus est, quanquam expers belli propter aetatem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 8장 1:3)
forte demortui candidatum se ostendit, quanquam patricius necdum senator.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 10장 2:3)
Inita cum Antonio et Lepido societate Philippense quoque bellum, quamquam inualidus atque aeger, duplici proelio transegit, quorum priore castris exutus uix ad Antoni cornu fuga euaserat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 13장 1:1)
solos triumphales, quamquam et socios expeditionum et participes uictoriarum suarum, numquam donis impertiendos putauit, quod ipsi quoque ius habuissent tribuendi ea quibus uellent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 25장 3:4)
recepit et morum legumque regimen aeque perpetuum, quo iure, quamquam sine censurae honore, censum tamen populi ter egit, primum ac tertium cum collega, medium solus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 27장 5:2)
reliqui potentia atque opibus ad finem uitae sui quisque ordinis principes floruerunt, quanquam et offensis interuenientibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 66장 3:1)
Forma fuit eximia et per omnes aetatis gradus uenustissima, quamquam et omnis lenocinii neglegens;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 79장 1:1)
nam se, quanquam conscriptis paratisque iam tabulis, negauit suscepturum quae non esset soluturus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 97장 1:4)
mox Neapolim traiecit quanquam etiam tum infirmis intestinis morbo uariante;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 98장 5:1)
quae familia, quanquam plebeia, tamen et ipsa admodum floruit octo consulatibus, censuris duabus, triumphis tribus, dictatura etiam ac magisterio equitum honorata;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 3장 1:4)
sublatoque ex ea filio Druso, quanquam bene conuenientem rursusque grauidam dimittere ac Iuliam Augusti filiam confestim coactus est ducere non sine magno angore animi, cum et Agrippinae consuetudine teneretur et Iuliae mores improbaret, ut quam sensisset sui quoque sub priore marito appetentem, quod sane etiam uulgo existimabatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 7장 2:2)
et quamquam laetus nuntio, tamen officii duxit, quantum in se esset, exorare filiae patrem frequentibus litteris et uel utcumque meritae, quidquid umquam dono dedisset, concedere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 11장 4:2)
et quanquam saepius reuocaretur, tamen perseuerauit, metuens ne uicinus et praeualens hostis instaret ultro cedentibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 16장 2:1)
Germaniciani quidem etiam principem detractabant non a se datum summaque ui Germanicum, qui tum iis praeerat, ad capessendam rem p. urgebant, quanquam obfirmate resistentem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 25장 2:2)
ac ne Augusti quidem nomen, quanquam hereditarium, nullis nisi ad reges ac dynastas epistulis addidit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 26장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION