라틴어 문장 검색

ut enim fit in proelio, ut ignavus miles ac timidus, simul ac viderit hostem, abiecto scuto fugiat quantum possit, ob eamque causam pereat non numquam etiam integro corpore, cum ei qui steterit nihil tale evenerit, sic qui doloris speciem ferre non possunt, abiciunt se atque ita adflicti et exanimati iacent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 54:1)
in quo quantum ceteris profuturi simus, non facile dixerim, nostris quidem acerbissimis doloribus variisque et undique circumfusis molestiis alia nulla potuit inveniri levatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 121:4)
manifestum est (per motus Legem tertiam) quod frustum primum defg, reactione frusti secundi fghi, tantum urgebitur & premetur in superficie fg, quantum urget & premit frustum illud secundum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 5:6)
cujus caput primo die non conspectum est, eo quod ante Solem vel saltem sub radiis solaribus occidisset, sequente verò die quantum potuit visum est.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 53:17)
quid sumus et quidnam victuri gignimur, ordo quis datus aut metae qua mollis flexus et unde, quis modus argento, quid fas optare, quid asper utile nummus habet, patriae carisque propinquis quantum elargiri deceat, quem te deus esse iussit et humana qua parte Iocatus es in re;
(페르시우스, 풍자, satire 340)
Nescis . . quantum saturam matronae formident.
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, VI*2)
Quantum valerent inter homines litterae, Dixi superius:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.1)
Quantum nos lusissemus risissemus studuissemus!
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 15 3:5)
nobis tamen quaerendus ac desiderandus est ut exemplar aevi prioris, mihi vero praecipue, qui illum non solum publice quantum admirabar tantum diligebam;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 7:2)
Quo quidem honore, quantum ego interpretor, non modo defuncti memoriae, dolori patris, verum etiam exemplo prospectum est.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 7 5:1)
Equidem iuvenis statim iuveni, quantum potui per aetatem, avidissime contuli, et nuper ab optimo principe trium liberorum ius impetravi;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 13 8:1)
Ex hereditate quae mihi obvenit, emi proxime Corinthium signum, modicum quidem sed festivum et expressum, quantum ego sapio, qui fortasse in omni re, in hac certe perquam exiguum sapio:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 6 1:1)
Videor autem iam nunc posse rescribere esse opus pulchrum nec supprimendum, quantum aestimare licuit ex iis quae me praesente recitasti, si modo mihi non imposuit recitatio tua;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 15 3:1)
Dedit enim mihi, quantum maximum potuit, daturus amplius, si potuisset.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 21 6:2)
Itaque Bittio Prisco quantum plurimum potuero praestabo, praesertim in harena mea, hoc est apud centumviros.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 12 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION