라틴어 문장 검색

cum traheret silvas Orpheus et dura canendo saxa, bis amissa coniuge maestus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 19)
saepe etiam lacrimae me sunt scribente profusae, umidaque est fletu littera facta meo, corque vetusta meum, tamquam nova, vulnera novit, inque sinum maestae labitur imber aquae, cum vice mutata, qui sim fuerimque, recordor, et, tulerit quo me casus et unde, subit, saepe manus demens, studiis irata sibique, misit in arsuros carmina nostra focos, atque ita de multis quoniam non multa supersunt, cum venia facito, quisquis es, ista legas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 139)
crinibus en etiam fertur Germania passis, et ducis invicti sub pede maesta sedet, collaque Romanae praebens animosa securi vincula fert illa, qua tulit arma, manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 212)
non equidem dubito, quin haec et cetera fiant, detque tuus maesti signa doloris amor, nec cruciere minus, quam cum Thebana cruentum Hectora Thessalico vidit ab axe rapi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 38)
nec tamen hunc sua mors, nec mors sua terruit illum alter ob alterius funera maestus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 438)
sic tua processus habeat fortuna perennes, sic ope non egeas ipse iuvesque tuos, sic aequet tua nupta virum bonitate perenni, incidat et vestro nulla querella toro;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 59)
hoc etiam saevas paulatim mitigat iras, hoc minuit luctus maestaque corda levat, cuncta potest igitur tacito pede lapsa vetustas praeterquam curas attenuare meas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 68)
nata pudicitia est, virtus probitasque, fidesque, at non sunt ista gaudia nata die, sed labor et curae fortunaque moribus impar, iustaque de viduo paene querella toro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 523)
crede mihi, vero est nostra querella minor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 620)
pluribus accusem, fieri nisi possit, ut ad me littera non veniat, missa sit illa tamen, di faciant, ut sit temeraria nostra querella, teque putem falso non meminisse mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 137)
dumque legar, mecum pariter tua fama legetur, nec potes in maestos omnis abire rogos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 142)
Quapropter minime mirum debet videri, una cum proventibus petulanter praebitis, augeri in necessitudinibus inter personas altam maestamque displicentiam, aut noxiam solitudinem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 61:9)
plerumque dissipatis mendax imago veris animos pavore maestos ambage fallit atra.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum9)
sed maesta postquam civitas vulnus novi hausit doloris, heu, supremum palpitat:
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium38)
vacuis querellae personant praesepibus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium47)

SEARCH

MENU NAVIGATION