라틴어 문장 검색

Dux Erebi quondam tumidas exarsit in iras proelia moturus superis, quod solus egeret conubiis sterilesque diu consumeret annos impatiens nescire torum nullasque mariti inlecebras nec dulce patris cognoscere nomen.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:13)
Trinacria quondam Italiae pars iuncta fuit;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:66)
iussuque parentis Pallas et inflexo quae terret Maenala cornu addunt se comites.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:122)
iamque audax animi fidaeque oblita parentis fraude Dionaea riguos Proserpina saltus (sic Parcae iussere) petit.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:3)
mors nulla vagatur in terris, nullique rogum planxere parentes;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:196)
tales cum saepe parentis pertulerim questus, tandem clementior orbi Chaonio statui gentes avertere victu:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:18)
stabat praeterea luco dilectior omni laurus, virgineos quondam quae fronde pudica umbrabat thalamos:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:28)
Contremuit nutrix, maerorque pudori cedit, et adspectus miserae non ferre parentis emptum morte velit longumque inmota moratur auctorem dubium certumque expromere funus.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:112)
adspectum, precor, indulgete parenti;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:198)
Invidiae quondam stimulis incanduit atrox Allecto, placidas late cum cerneret urbes.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:9)
iam pascua fumant Cappadocum volucrumque parens Argaeus equorum, iam rubet altus Halys nec se defendit iniquo monte Cilix.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:17)
"Per fratris regale iubar, per facta parentis aetherii floremque tui te deprecor aevi, eripe me gladiis;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:69)
vos fida iuventus ite, mei quondam socii."
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:149)
et linguis variae gentes missique rogatum foedera Persarum proceres cum patre sedentem hac quondam videre domo positoque tiaram summisere genu.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:21)
Felix ille parens, qui te securus Olympum succedente petit!
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:35)

SEARCH

MENU NAVIGATION