라틴어 문장 검색

numquam tanta fuit species nec par decus ulli militiae, cum dispositis bifida agmina longe duceret ordinibus peditum psallente caterva, ast alia de parte equitum resonantibus hymnis, non aliter cecinit respectans victor hiantem Istrahel rabiem ponti post terga minacis, cum iam progrediens calcaret litora sicco ulteriora pede, stridensque per extima calcis mons rueret pendentis aquae nigrosque relapso gurgite Nilicolas fundo deprenderet imo, ac refluente sinu iam redderet unda natatum piscibus et nudas praeceps operiret harenas.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1182)
fervent bella horrida, fervent ossibus inclusa, fremit et discordibus armis non simplex natura hominis;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1258)
Hic vero est qui si occeperit lucidum iocumque dices Illum alterum fuisse praeut quae dabit huius rabies.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 323)
Illi indignantes magno cum murmure montis circum claustra fremunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 5:3)
Vos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantis accestis scopulos, vos et Cyclopea saxa experti:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 15:2)
Furor impius intus, saeva sedens super arma, et centum vinctus aenis post tergum nodis, fremet horridus ore cruento."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 19:14)
cuncti simul ore fremebant Dardanidae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 32:9)
inde, lupi ceu raptores atra in nebula, quos improba ventris exegit caecos rabies, catulique relicti faucibus exspectant siccis, per tela, per hostis vadimus haud dubiam in mortem, mediaeque tenemus urbis iter;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 15:8)
Qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta deserit ac Delum maternam invisit Apollo, instauratque choros, mixtique altaria circum Cretesque Dryopesque fremunt pictique Agathyrsi;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 6:9)
sed fore, qui gravidam imperiis belloque frementem Italiam regeret, genus alto a sanguine Teucri proderet, ac totum sub leges mitteret orbem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 10:5)
Lamentis gemituque et femineo ululatu tecta fremunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 27:8)
Mutati transversa fremunt et vespere ab atro consurgunt venti, atque in nubem cogitur aër. Nec nos obniti contra, nec tendere tantum sufficimus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 1:11)
" Cuncti simul ore fremebant Dardanidae, reddique viro promissa iubebant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 15:14)
Incedunt pueri, pariterque ante ora parentum frenatis lucent in equis, quos omnis euntes Trinacriae mirata fremit Troiaeque iuventus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 21:4)
saepe furores compressi, et rabiem tantam caelique marisque.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 32:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION