라틴어 문장 검색

Ardores autem esse in his locis etiam haec res potest indicare, quod in montibus Cumanorum Baianis sunt loca sudationibus excavata, in quibus vapor fervidus ab imo nascens ignis vehementia perforat eam terram per eamque manando in his locis oritur et ita sudationum egregias efficit utilitates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장7)
ea enim cum suo quoque tempore ad imum perforata castrantur, profundunt e medullis quem habent in se superantem et vitiosum per foramina liquorem, et ita siccescendo recipiunt in se diuturnitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장13)
Quae exsufflatio et perforat et distendit materiam et perforando quidem facit vias venarum pulsatilium et quietarum et nervorum, extendendo autem distribuit uniuscuiusque membri materiam in locum proprium.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:26)
'radimus' autem nimium adiuncti praeterimus, ut radit iter laevum interior.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 7002)
Denique uidimus, quibusdam a serpente percussis, rasa folia codicum, qui de Hibernia fuerant, et ipsam rasuram aquae inmissam ac potui datam, talibus protinus totam uim ueneni grassantis, totum inflati corporis absumsisse ac sedasse tumorem.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION