라틴어 문장 검색

Cumani, quamquam suspecta fraus erat, nihil abnuere, ita tegi fallax consilium posse rati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 474:2)
huic Gracchus insidiandum tempori ratus, custodibus ad portas positis, ne quis enuntiare posset coepta, et ab decuma diei hora coactis militibus corpora curare somnoque operam dare, ut primis tenebris convenire ad signum possent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 486:1)
nam simul Capuam ea clades est nuntiata, ratus Hannibal ab re bene gesta insolenter laetum exercitum tironum, magna ex parte servorum, spoliantem victos praedasque agentem ad Hamas se inventurum, citatum agmen praeter Capuam rapit, obviosque ex fuga Campanorum dato praesidio Capuam duci, saucios vehiculis portari iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 492:2)
postero die Hannibal, laetum secunda re consulem iusto proelio ratus certaturum, aciem inter castra atque urbem instruxit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 509:1)
prodeundum in contionem Fulvio praetori esse, indicandas populo publicas necessitates cohortandosque, qui redempturis auxissent patrimonia, ut rei publicae, ex qua crevissent, tempus commodarent conducerentque ea lege praebenda quae ad exercitum Hispaniensem opus essent, ut, cum pecunia in aerario esset, iis primis solveretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 650:1)
inter haec trina castra hostium Scipiones cum in urbem sociorum magno certamine ac strage obsistentium pervenissent, frumentum, cuius inopia erat, advexerunt, cohortatique oppidanos ut eodem animo moenia tutarentur quo pro se pugnantem Romanum exercitum vidissent, ad castra maxima oppugnanda, quibus Hasdrubal praeerat, ducunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 659:1)
id quia tam trepide nuntiabant, maturandum Hannibal ratus, ne praevenirent Romani, profectus Arpis ad Tifata in veteribus castris super Capuam consedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 152:1)
haec muliebria consilia Adranodorus neque tota aspernatus est neque extemplo accepit, tutiorem ad opes adfectandas ratus esse viam, si in praesentia tempori cessisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 288:1)
itaque fidem potiorem ratus quam patriae debebat, indicium ad praetores defert.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 310:2)
per eosdem dies cum ad Marcellum venientem in Siciliam legati Syracusani missi ab Appio essent, auditis condicionibus pacis Marcellus, posse rem convenire ratus, et ipse legatos Syracusas qui coram cum praetoribus de renovando foedere agerent misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 352:1)
nam et illis, quod iam diu cupiebant, novandi res occasio data est, et hi sentinam quandam urbis rati exhaustam laetabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 369:2)
quod ubi frustra eis fuit inceptum, vi agendum rati postero die Megaris castra movent, ut Herbesum omnibus copiis oppugnarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 390:1)
Hippocrates et Epicydes non tam tutum prima specie quam unum spe undique abscisa consilium esse rati, ut se militibus permitterent et adsuetis magna ex parte sibi et tum fama caedis commilitonum accensis, obviam agmini procedunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 391:1)
et parte copiarum satis defendi urbem posse rati, ita inter se munera belli partiti sunt ut Epicydes praeesset custodiae urbis, Hippocrates Himilconi coniunctus bellum adversus consulem Romanum gereret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 454:1)
munientibus supervenit Marcellus ab Agrigento iam occupato, cum frustra eo praevenire hostem festinans tetendisset, rediens, nihil minus ratus quam illo tempore ac loco Syracusanum sibi exercitum obvium fore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 456:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION