라틴어 문장 검색

itaque collaudato Euandro signa referri peditumque agmen redire in castra iubet, equitibus receptui canere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 651:1)
ubi prope Inachum amnem castris positis, cum expectaret effusos omnibus portis Aetolos in fidem suam venturos, clausas portas atque ipsa ea nocte qua venerat receptum Romanum praesidium cum C. Popilio legato invenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 242:1)
quarto inde die per aeque invia, sed adsuetudine peritius et meliore cum spe, quod nec hostis usquam apparebat et mari adpropinquabant, degressi in campos inter Heracleum et Libethrum posuerunt castra quorum pars maior tumulos tenebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 63:1)
itaque si sua intrepidus defendens primam speciem adpropinquantis terroris sustinuisset, neque receptus Romanis per Tempe in Thessaliam neque commeatibus pervehendis ea patuisset iter.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 71:1)
meridie fere receptui cani suis consul iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 449:3)
tertio die proelio abstinuit, degressus ad imam partem castrorum, veluti per devexum in mare bracchium transitum temptaturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 453:1)
an nihil nostri habentes praeter nudum campum, in quo pugnaremus ... Maiores vestri castra munita portum ad omnis casus exercitus ducebant esse, unde ad pugnam exirent, quo iactati tempestate pugnae receptum haberent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 497:2)
postquam dies data indutiis praeteriit, navigantibus ostio Nili ad Pelusium praefectis ipse per deserta Arabiae est profectus receptusque et ab iis, qui ad Memphim incolebant, et ab ceteris Aegyptiis, partim voluntate partim metu, ad Alexandream modicis itineribus descendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 121:1)
quaerendo deinde latius, qui publice aut privatim partium regis fuissent, in Asiam quoque cognitionem extendere et ad Antissam in Lesbo insula diruendam ac traducendos Methymnam Antissaeos Labeonem miserunt, quod Antenorem, regium praefectum, quo tempore cum lembis circa Lesbum esset vagatus, portu receptum commeatibus iuvissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 378:1)
Sciens de via in semitam degredere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 5104)
profecto ut ne quoquam de ingenio degrediatur muliebri earumque artem et disciplinam optineat colere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 259)

SEARCH

MENU NAVIGATION