라틴어 문장 검색

Hucine saecula recciderunt, ut parricidium puellare sit?
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Venefica torqueatur, donec conscios indicet. Quidam mortua uxore ex qua filium habebat duxit alteram uxorem et ex ea filiam sustulit. decessit adulescens; accusauit maritus nouercam uenefici. damnata cum torqueretur dixit consciam sibi filiam esse. petitur 6:11)
frumentum publicum tam fur quam periurus et adulter accipiunt et sine dilectu morum, quisquis incisus est ;
(세네카, 행복론, Liber IV 132:2)
Sed non, quidquid reprehendendum, etiam damnandum est, sicut hoc votum amici, quod in manibus est, male utentis bona voluntate et in id vitium incidentis, quod devitat ;
(세네카, 행복론, Liber VI 196:1)
" In potestatem meam recidat, gratiam meam desideret, sine me salvus, honestus, tutus esse non possit, tam miser sit, ut illi beneficii loco sit, quidquid redditur.
(세네카, 행복론, Liber VI 197:1)
Nemo enim potest personam diu ferre, ficta cito in naturam suam recidunt ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 7:4)
alioqui, quemadmodum praecisae arbores plurimis ramis repullulant et multa satorum genera, ut densiora surgant, reciduntur, ita regia crudelitas auget inimicorum numerum tollendo ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 49:2)
serena eius mens est, nec quicquam incidere potest, quod illam obducat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 22:3)
nam cum se in possessione posuerunt, potentiora rectore sunt nec recidi se minuive patiuntur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 40:2)
Alii nimio fervore rupere venas et sanguinem supra vires elatus clamor egessit et luminum suffudit aciem in oculos vehementius umor egestus et in morbos aegri reccidere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 202:2)
Sic rex Persarum totius populi nares recidit in Syria, unde Rhinocolura loco nomen est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 121:1)
tenui ferro commissura cervicis abrumpitur, et cum articulus ille qui caput collumque committit incisus est, tanta illa moles corruit.
(세네카, De Providentia, book 1 73:4)
omnia hominum negotia simillima initiis esse nec vitam illorum magis sanctam aut severam esse quam conceptum, in nihilum recidere de nihilo natos.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 136:2)
Incisus est ei laqueus.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.42)
Cadmca proles atque Ophionium genus, quo reccidistis?
(세네카, Hercules Furens 3:27)
vere dum flores venient tepenti vel comam silvis revocabit aestas pomaque autumno fugiente cedent, vel comam silvis hiemes recident:
(세네카, Hercules Oetaeus 23:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION