라틴어 문장 검색

nec vero illa sibi remedia comparavit ad tolerandum dolorem, firmitatem animi, turpitudinis verecundiam, exercitationem consuetudinemque patiendi, praecepta fortitudinis, duritiam virilem, sed una se dicit recordatione adquiescere praeteritarum voluptatium, ut si quis aestuans, cum vim caloris non facile patiatur, recordari velit sese aliquando in Arpinati nostro gelidis fluminibus circumfusum fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 74:1)
quos tamen pungit aliquid, cum, illa unde habeant, recordantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 102:6)
multa primo die, cum de ipsa morte quaereremus, non pauca etiam postero, cum ageretur de dolore, sunt dicta de morte, quae qui recordetur, haud sane periculum est ne non mortem aut optandam aut certe non timendam putet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 118:1)
Causa tamen non est prorsus desperata.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 43:3)
nautae ipsī dēspērābant mortemque timēbant.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Quīntus ad Graeciam nāvigat33)
Cicerō dē rēpūblicā dēspērāns in vīllam rūsticam sē recēpit.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Bellum cīvīle26)
in sinistrō Cassius victus est ab Antōniō tantāque clādē accēptā dēspērāvit et sē interfēcit.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Philippī26)
Brūtus enim dē futūrīs dēspērāns in gladium suum incurrerat;
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Athēnās fugit6)
Iuvenis recordans quotiens deceptus foret:
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Meretrix et iuvenis: Multa esse nobis iocunda quae tamen sunt incommoda.3)
Praeterea cum recordarer, quanta pro isdem Baeticis superiore advocatione etiam pericula subissem, conservandum veteris officii meritum novo videbatur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 6:1)
Nonne videtur tibi recordanti, quantum legerit quantum scripserit, nec in officiis ullis nec in amicitia principis fuisse;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 18:1)
Quod me recordantem fragilitatis humanae miseratio subit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 10:3)
Quae mihi recordanti est quidem iucundum, quod me cum apud alios tum apud te tantis laudibus cumulat;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 11 8:1)
Quod cum recordor, intellego mihi laborandum, ne qua parte videar hanc de me fiduciam providentissimi viri destituisse.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 10:1)
quod potest esse documento nihil desperare, nulli rei fidere, cum videamus tot varietates tam volubili orbe circumagi.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 24 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION