라틴어 문장 검색

atque illi quamvis servitio sueti patientiam abrumpunt armisque regiam circumveniunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 50장5)
unde publica cura deducta ad Tiridaten comiterque excepta cultu regio habita est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 51장8)
orsi a foedere, quod nobiscum icerant, qua tempestate bellavimus adversus regem Macedonum, cui ut degeneri Pseudophilippi vocabulum impositum, missas posthac copias in Antiochum Persen Aristonicum et piratico bello adiutum Antonium memorabant, quaeque Sullae aut Lucullo aut Pompeio obtulissent, mox recentia in Caesares merita, quando ea loca insiderent quae transmeantibus terra marique ducibus exercitibusque, simul vehendo commeatu opportuna forent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 62장2)
et minorem Armeniam Aristobulo, regionem Sophenen Sohaemo cum insignibus regiis mandat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 7장3)
qua sapientia, quibus philosophorum praeceptis intra quadriennium regiae amicitiae ter milies sestertium paravisset?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 42장8)
contra deterrimus quisque, quorum non alia regia fecundior extitit, invisum Agrippinae nomen et morte eius accensum populi favorem disserunt:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 13장2)
concertare equis regium et antiquis ducibus factitatum memorabat idque vatum laudibus celebre et deorum honori datum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 14장2)
nec deerant qui ore vultuque tristi inter oblectamenta regia spectari cuperent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 16장4)
talem eum centurio trucidavit coram Pelagone spadone quem Nero centurioni et manipulo, quasi satellitibus ministrum regium, praeposuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 59장5)
id in summa fortuna aequius quod validius, et sua retinere privatae domus, de alienis certare regiam laudem esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 1장11)
tum placuit Tiridaten ponere apud effigiem Caesaris insigne regium nec nisi manu Neronis resumere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 29장4)
quidam vinctum ac mox dimissum tradidere ademptis bonis in locum regiae gazae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 3장5)
tempus damnationi delectum, quo Tiridates accipiendo Armeniae regno adventabat, ut ad externa rumoribus intestinum scelus obscuraretur, an ut magnitudinem imperatoriam caede insignium virorum quasi regio facinore ostentaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 23장3)
ne Macedonum quidem ac Persarum aut ullius gentis, quae certo imperio contenta fuerit, eloquentiam novimus.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 40장 3:3)
enimvero neque nobilem neque ingenuum, ne libertinum quidem armis praeponere regia utilitas est.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 44장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION