라틴어 문장 검색

Haec est illa dies, mihi quam Rubiconis ad undas Promissam memini, cuius spe movimus arma, In quam distulimus vetitos remeare triumphos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:21)
Sed castra fugatos Ne revocent, pellatque quies nocturna pavorem, Protinus hostili statuit succedere vallo, Dum Fortuna calet, dum conficit omnia terror, Non veritus, grave ne fessis ac Marte subactis Hoc foret imperium.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:2)
nam Medos proelia prima Exarmant, vacuaeque iubent remeare pharetrae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:33)
Nam postquam frustra precibus Cornelia nautas Privignique fugam tenuit, ne forte repulsus Litoribus Phariis remearet in aequora truncus, Ostenditque rogum non iusti flamma sepulchri:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:23)
Te successurum credo ego Panniculo.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXI10)
Minus itaque ingenio laborandum fuit, in cuius locum materia successerat:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, poem pr4)
Tu Ganymedeo poteras succedere lecto, Sed durus domino basia sola dares.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XLVI3)
Non ignorat, onus quod sit succedere Macro:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XCVIII5)
sed tamen idem olim curru succedere sueti quadrupedes et frena iugo concordia ferre:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4435)
tectis succedite nostris ad convivium vocat;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6271)
infert enim Didonem post habitum cum Aenea colloquium et iunctam hospitalitatem, 'quare agite o tectis iuvenes succedite nostris' et supra 'urbem quam statuo vestra est' et 'Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur', [post actum publicum,] diis sacra iussisse;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6322)
quae interdum erant minora, ut gestari manu et praeferri magistratibus a cena remeantibus possent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7279)
succedunt tecto pro 'sub tectum cedunt'. et est figura, quia mutatus est casus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4781)
nam ideo et parvae urbi successit, quia terra erat hostilis, aut ideo hostili terrae, quia erat parva.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2764)
consuetudinis sane regiae fuit, ut legitimam uxorem non habentes, aliquam licet captivam, tamen pro legitima haberent, adeo ut liberi ex ipsa nati succederent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2978)

SEARCH

MENU NAVIGATION