라틴어 문장 검색

Attendimus ergo, ut quam saluberrime reficiantur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 30 3:1)
Iam hilaris, iam sibi iam mihi reddita incipit refici, transmissumque discrimen convalescendo metiri.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 11 2:1)
durat intentio mutatione ipsa refecta.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 36 3:4)
Haruspicum monitu reficienda est mihi aedes Cereris in praediis in melius et in maius, vetus sane et angusta, cum sit alioqui stato die frequentissima.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 39 1:1)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Ante adventum meum, domine, Nicomedenses priori foro novum adicere coeperunt, cuius in angulo est aedes vetustissima Matris Magnae aut reficienda aut transferenda, ob hoc praecipue quod est multo depressior opere eo quod cum maxime surgit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 491)
fulminis adflatos interdum vivere telis vidimus et refici, non prohibente Iove.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 69)
"Proteus tua damna levabit, quoque modo repares quae periere, dabit, decipiat ne te versis tamen ille figuris, impediant geminas vincula firma manus."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권213)
"repares arte, requiris, apes?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권218)
Vesta quoque ut folio niteat velata recenti, cedit ab Iliacis laurea cana focis, adde, quod arcana fieri novus ignis in aede dicitur, et vires flamma refecta capit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권76)
Postera cum teneras aurora refecerit herbas, Scorpios a prima parte videndus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권475)
non secus indoluit, quam si modo rapta fuisset, maesta parens, longa vixque refecta mora est, atque ita
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권425)
nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan, nec nova crescendo reparabat cornua Phoebe, nec circumfuso pendebat in aere tellus ponderibus librata suis, nec bracchia longo margine terrarum porrexerat Amphitrite;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 7:3)
O utinam possim populos reparare paternis artibus atque animas formatae infundere terrae!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 38:11)
inque brevi spatio superorum numine saxa missa viri manibus faciem traxere virorum, et de femineo reparata est femina iactu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 41:11)
ea fessa diurnis membra ministeriis nutrit reparatque labori.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 22:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION