라틴어 문장 검색

Quia replebitur terra cognitione gloriae Domini, sicut aquae operiunt mare.
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장14)
Repleris ignominia pro gloria; bibe tu quoque et denudare! Transibit ad te calix dexterae Domini, et veniet ignominia super gloriam tuam.
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장16)
Suscitans suscitabis arcum tuum, sagittis replevisti pharetram tuam. ?Selah. In fluvios scindes terram,
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장9)
et visitabo super omnem, qui arroganter ingreditur super limen in die illa, qui complent domum domini sui iniquitate et dolo.
(불가타 성경, 스바니야서, 1장9)
et plateae civitatis complebuntur pueris et puellis ludentibus in plateis eius.
(불가타 성경, 즈카르야서, 8장5)
Dominus exercituum proteget eos; et devorabunt et conculcabunt lapides fundae et bibent, agitabuntur quasi vino et replebuntur ut phialae et quasi cornua altaris.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장15)
Turbis autem insurgentibus et ira repletis, Lysimachus, armatis fere tribus milibus, iniquis manibus coepit, duce quodam Aurano, aetate non minus ac dementia provecto.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장40)
Singulos illorum hortabatur voce patria, forti repleta sensu et femineam cogitationem masculino excitans animo, dicens ad eos:
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장21)
Ille vero nullo modo ab arrogantia cessabat; super hoc autem superbia repletus erat, ignem spirans animo in Iudaeos et praecipiens iter accelerari. Contigit autem, ut et ille caderet de curru, qui ferebatur impetu, et gravi lapsu corruens in omnibus corporis membris vexaretur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장7)
ex quibus duo Maccabaeum medium accipientes suisque armis protegentes incolumem conservabant, in adversarios autem tela et fulmina iaciebant, ex quo caecitate confusi evolaverunt repleti perturbatione.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장30)
et, capta civitate per Dei voluntatem, inenarrabiles caedes fecerunt, ita ut adiacens stagnum latitudinem habens stadiorum duorum defluere repletum sanguine videretur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장16)
et postremo metu ac perturbatione castra repleverunt, rebusque prospere gestis, abierunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장16)
Iiij enim tricies et bis, vel quater xxxii ducti cxxviij inmutabili necessitate conplebunt, atque hoc usque ad extremus terminus cxxviij est;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter pari eiusque proprietatibus. 16:7)
Nam quater xvi lxiiij sunt et sedecies iiij idem conplent.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter pari eiusque proprietatibus. 17:3)
Quare dicendum est, inparem numerum eiusdem atque in sua se natura tenentis inmutabilisque substantiae esse participem, idcirco quod ab unitate formetur, parem vero alterius plenum esse naturae, idcirco quod a dualitate conpletur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De antelongioribus numeris et de vocabulo numeri parte altera longioris 1:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION