라틴어 문장 검색

si ex ulcere, caro id replet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVIII De naturalium feminarum concubitum non admittentium curatione. 1:7)
et is sinus carne replebitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 4:7)
eaque id, quod inter ossa vacuum est, replet:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 21:5)
fecundum corporis imbrem sedibus exhaurit geminis unoque sub ictu eripit officium patris nomenque mariti.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:31)
cum pallida nudis ossibus horrorem dominis praeberet imago decolor et macies occursu laederet omnes, aut pueris latura metus aut taedia mensis aut crimen famulis aut procedentibus omen, et nihil exhausto caperent in stipite lucri:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:75)
procerum squalore repletus carcer et exulibus Meroë campique gemescunt Aethiopum;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:98)
spoliis praedaque repletus cum libeat Romanus eris."
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:143)
epulisque iam repleto resonet Quirite Thybris dominique laeta votis aurea septemgeminas Roma coronet arces.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 2:4)
quid referam morbive luem tumulosve repletos stragibus et crebras corrupto sidere mortes?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:29)
succurrere velis, exhaurire fretum, varios aptare rudentes omnibus et docti iussi parere magistri.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:94)
Haud procul exhausto laetus certamine victor caespite gramineo consederat arbore fultus adclines umeros;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:53)
"Nunc mihi cum magnis instat Natura querellis humanum relevare genus, durumque tyrannum immitemque vocat regnataque saecula patri commemorat parcumque Iovem se divite clamat, qui campos horrere situ dumisque repleri rura velim, nullisque exornem fructibus annum.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:14)
squalebat pulchrior auro caesaries et nox oculorum infecerat ignes exhaustusque gelu pallet rubor, ille superbi flammeus oris honos, et non cessura pruinis membra colorantur picei caligine regni.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:33)
totumque exhauserit Hermum, ardebit maiore siti.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:46)
qualis Cybeleia quassans Hyblaeus procul aera senex revocare fugaces tinnitu conatur apes, quae sponte relictis descivere favis, sonituque exhaustus inani raptas mellis opes solitaeque oblita latebrae perfida deplorat vacuis examina ceris.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:107)

SEARCH

MENU NAVIGATION