라틴어 문장 검색

Sic afflictantem se ac mortem inedia persequentem non parentes potuerunt abducere, non propinqui;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:3)
Tryphaenam autem prope iam fidelissimi rapuerunt servi, scaphaeque impositam cum maxima sarcinarum parte abduxere certissimae morti.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 114:8)
meditabar aliquid enotabamque, ut si manus vacuas, plenas tamen ceras reportarem.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 6 1:9)
Laeserat famam suam sub Nerone - credebatur sponte accusasse -, sed in Vitelli amicitia sapienter se et comiter gesserat, ex proconsulatu Asiae gloriam reportaverat, maculam veteris industriae laudabili otio abluerat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 3:1)
mire enim silentio et tenebris ab iis quae avocant abductus et liber et mihi relictus, non oculos animo sed animum oculis sequor, qui eadem quae mens vident, quotiens non vident alia.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 36 1:4)
Ardet in abducta Briseide magnus Achilles - Dum licet, Argeas frangite, Troes, opes!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 924)
audierat, Lyrnesi, tuos, abducta, dolores, bellaque per turpis longius isse moras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 42:4)
ergo saepe suo coniunx abducta marito uritur Idaliis alba columba focis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권252)
mittitur ad tripodas, certa qui sorte reportet, quam sterili terrae Delphicus edat opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권551)
lubrica prensantes effugit umbra manus, ut secum fugiens somnos abduxit imago, ad regem voces fratris uterque ferunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권285)
Tamen haec in fine loquendi ingeminat voces auditaque verba reportat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 41:6)
quae nequeunt secum ferre aut abducere, perdunt, et cremat insontes hostica flamma casas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1029)
fertur et abducta Lyrneside tristis Achilles Haemonia curas attenuasse lyra.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 18)
tu dux et comes es, tu nos abducis ab Histro, in medioque mihi das Helicone locum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1063)
182. Provisa impactio ambitalis consiliorum ergolabicorum et inceptorum sinceros politicos et per dialogum excussos processus requirit, dum corruptela, quae veram ambitalem impactionem incepti per gratiarum commutationem tegit, saepe ad dubias pactiones faciendas ducit, quae ab officio renuntiationis nec non a diligenti dialogo abducunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 235:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION