라틴어 문장 검색

nos facillimum etiam imperitis sequamur experimentum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 373:2)
cuius disciplinae usus in nostram usque aetatem sine reprehensione descendit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 399:4)
mirum sit forsitan, sed experimentis deprehendas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 409:2)
quae quanquam est ipsa reprehensione digna securitas, tamen esset utcunque tolerabilis, si eiusmodi praeceptores minus docerent non peius;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 35:1)
nam in omnibus fere minus valent praecepta quam experimenta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 102:2)
multo labore, assiduo studio, varia exercitatione, plurimis experimentis, altissima prudentia, praesentissimo consilio constat ars dicendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 200:3)
aut tollatur medicina, quae ex observatione salubrium atque iis contrariorum reperta est, et, ut quibusdam placet, tota constat experimentis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 277:2)
nam divitiae et potentia et gratia, cum plurimum virium dent, in utramque partem certissimum faciunt morum experimentum, aut enim meliores sumus propter haec aut peiores.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 202:1)
itaque quamvis exempla plurimum in consiliis possint, quia ad consentiendum homines ducuntur experimentis, refert tamen, quorum auctoritas et quibus adhibeatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 253:1)
usum exemplorum nulli materiae magis convenire merito fere omnes consentiunt, cum plerumque videantur respondere futura praeteritis, habeaturque experimentum velut quoddam rationis testimonium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 283:1)
quo vitio multi quidem laborarunt, praecipue tamen Hermagoras, vir alioqui subtilis et in plurimis admirandus, tantum diligentiae nimium sollicitae, ut ipsa eius reprehensio laude aliqua non indigna sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 326:1)
nec quisquam reprehensione dignum putet, quod proposuerim eam, quae sit tota pro nobis, debere esse verisimilem, cum vera sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 123:1)
me certe, quantacunque nostris experimentis habenda est fides, fecisse hoc in foro, quotiens ita desiderabat utilitas, probantibus et eruditis et iis, qui iudicabant, scio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 175:3)
intelligo, indices, tris totius accusationis fuisse partis, et unam in reprehensione vitae, alteram in contentione , tertiam in criminibus ambitus esse versatam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 262:2)
si reprehensionem non capit ipsa persona, infamare signatores licet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 32:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION