라틴어 문장 검색

et uniuersi quasi de ipso dictum exultantes comprobassent, et statim manu uultuque indecoras adulationes repressit et insequenti die grauissimo corripuit edicto;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 53장 1:4)
reges infestos suspectosque comminationibus magis et querelis quam ui repressit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 37장 4:2)
auxit gloriam desideriumque defuncti et atrocitas insequentium temporum, cunctis nec temere opinantibus reuerentia eius ac metu repressam Tiberi saeuitiam, quae mox eruperit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 6장 2:2)
incitabatur insomnio maxime;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 50장 3:1)
Incitato equo, cuius causa pridie circenses, ne inquietaretur, uiciniae silentium per milites indicere solebat, praeter equile marmoreum et praesaepe eburneum praeterque purpurea tegumenta ac monilia e gemmis domum etiam et familiam et supellectilem dedit, quo lautius nomine eius inuitati acciperentur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 55장 3:1)
Quare omnium in se odio incitato nihil contumeliarum defuit quin subiret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 45장 2:1)
dein rursum incitati desertum a suis contrucidarunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 19장 2:5)
fiscales calumnias magna calumniantium poena repressit, ferebaturque uox eius:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 9장 3:3)
Sic incitatos ad corpora curanda dimisit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 11:1)
Parmenio tamen ignarus, quaenam in dextro cornu fortuna regis esset, repressit suos.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 7:4)
Ad hoc vir inlustris et manu promptus famaque etiam proximo proelio Celebris et ceteros ad deditionem suo incitaturus exemplo videbatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 21:1)
incitabat virtutem et ignominiae demendae cupido et, quia fortia facta in paucis latere non poterant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 39:2)
haec paulisper repressit sitim, deinde crescente aestu rursus desiderium humoris accensum est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 7:3)
Dolorem tamen repressit, contentus iussisse, ut convivio excederet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 38:2)
idque ad consolandam patientiam verberum an ad incitandum iuvenum dolorem dictum esset, in ambiguo fuisse.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 6장 29:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION