라틴어 문장 검색

itaque Caria et Phrygia et Mysia, quod minime politae minimeque elegantes sunt, asciverunt aptum suis auribus opimum quoddam et tamquam adipatae dictionis genus, quod eorum vicini non ita lato interiecto mari Rhodii numquam probaverunt Graecia autem multo minus, Athenienses vero funditus repudiaverunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 8장 1:1)
aut aliquod causarum genus repudiabis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 31장 2:4)
ut deprecetur, ut supplicet, ut medeatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 40장 2:15)
Quid si antiquissima illa pictura paucorum colorum magis quam haec iam perfecta delectet, illa nobis sit credo repetenda, haec scilicet repudianda!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 50장 3:2)
genus autem hoc orationis neque totum adsumendum est ad causas forensis neque omnino repudiandum, si enim semper utare, cum satietatem adfert tum quale sit etiam ab imperitis agnosci- tur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 62장 1:1)
ne spondeus quidem funditus est repudiandus, etsi, quod est e longis duabus, hebetior videtur et tardior;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 64장 1:1)
si censenda nobis sit atque aestimanda res, utrum tandem pluris aestimemus pecuniam Pyrrhi, quam Fabricio dabat, an continentiam Fabricii, qui illam pecuniam repudiabat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 2장 2:1)
de Anaxarcho Democritio cogitetur, qui cum Cypri in manus Timocreontis regis incidisset, nullum genus supplicii deprecatus est neque recusavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 52:4)
quae quia recte factorum plerumque comes est, non est bonis viris repudianda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 3:6)
id enim licere dicimus, quod cuique conceditur). utrum tandem beatior C. Marius tum, cum Cimbricae victoriae gloriam cum collega Catulo communicavit, paene altero Laelio - nam hunc illi duco simillimum - , an cum civili bello victor iratus necessariis Catuli deprecantibus non semel respondit, sed saepe:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 55:11)
ille vero nostras ambitiones levitatesque contemnet honoresque populi etiam ultro delatos repudiabit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 104:6)
Theodorus Lysimacho mortem minitanti magnum vero inquit effecisti, si cantharidis vim consecutus es, Paulus Persi deprecanti, ne in triumpho duceretur, in tua id quidem potestate est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 117:7)
Igitur repudiata coelorum refractione, superest ut Phaenomena Caudarum ex materia aliqua reflectente deriventur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 46:45)
Rettulimus ergo dextros pedes dispensatoremque in atrio aureos numerantem deprecati sumus, ut servo remitteret poenam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 30:13)
Deprecari tamen omnes coeperunt et dicere:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 49:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION