라틴어 문장 검색

Iam vero et earum rerum, quibus abundaremus, exportatio et earum, quibus egeremus, invectio certe nulla esset, nisi his muneribus homines fungerentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 16:1)
quas res et mansuetudo animorum consecuta et verecundia est effectumque, ut esset vita munitior, atque ut dando et accipiendo mutuandisque facultatibus et commodandis nulla re egeremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 19:6)
Sed ea non pariter omnes egemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 39:1)
Honore et gloria et benivolentia civium fortasse non aeque omnes egent, sed tamen, si cui haec suppetunt, adiuvant aliquantum cum ad cetera, tum ad amicitias comparandas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 40:1)
non numquam tamen est largiendum, nec hoc benignitatis genus omnino repudiandum est et saepe idoneis hominibus indigentibus de re familiari impertiendum, sed diligenter atque moderate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 71:3)
cum enim dando egere coeperunt, alienis bonis manus afferre coguntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 71:7)
est enim, ut mihi quidem videtur, valde decorum patere domus hominum illustrium hospitibus illustribus, idque etiam rei publicae est ornamento, homines externos hoc liberalitatis genere in urbe nostra non egere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 85:6)
At vero ille tenuis, cum, quicquid factum sit, se spectatum, non fortunam putet, non modo illi, qui est meritus, sed etiam illis, a quibus exspectat (eget enim multis), gratum se videri studet neque vero verbis auget suum munus, si quo forte fungitur, sed etiam extenuat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 93:1)
Ego vero, inquit, malo virum, qui pecunia egeat, quam pecuniam, quae viro.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 94:5)
quae declarat illum et in otio de negotiis cogitare et in solitudine secum loqui solitum, ut neque cessaret umquam et interdum colloquio alterius non egeret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 2:3)
Nec tamen nostrae nobis utilitates omittendae sunt aliisque tradendae, cum iis ipsi egeamus, sed suae cuique utilitati, quod sine alterius iniuria fiat, serviendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 52:1)
Itaque Athenienses, quod honestum non esset, id ne utile quidem putaverunt totamque ear rem, quam ne audierant quidem, auctore Aristide repudiaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 60:6)
qui cum illud falsum esse suspicarentur, sibi autem nullius essent conscii culpae, alieni facinoris munusculum non repudiaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 92:5)
erant, quod eorum auctoritate pax erat facta, dediti sunt, ut pax Samnitium repudiaretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 141:6)
Tum Antonius vehementer se adsentiri Crasso dixit, quod neque ita amplecteretur artem, ut ei solerent, qui omnem vim dicendi in arte ponerent, neque rursus eam totam, sicut plerique philosophi facerent, repudiaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 110:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION