라틴어 문장 검색

quippe non prompte ueniam impertire rarenter adeundi adsiduitatem eius requirentis est, summumque argumentum amoris frequentibus delectari, cessantibus obirasci, perseuerantem celebrare, desinentem desiderare, quoniam necesse est gratam praesentiam eiusdem esse, cuius angat absentia.
(아풀레이우스, 플로리다 17:5)
"Denique mihi quoque non parvam incussisti sollicitudinem, immo vero formidinem, iniecto non scrupulo sed lancea, ne quo numinis ministerio similiter usa sermones istos nostros anus illa cognoscat."
(아풀레이우스, 변신, 1권 9:4)
"Tunc illa capite quassato Abi inquit Fatue, qui in domo funesta cenas et partes requiris, in qua totiugis iam diebus ne fumus quidem visus est ullus."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:31)
"Et conversa Philodespotum requirit actorem:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:44)
"conclamant ignem, requirunt saxa, parvulos ad exitium mulieris hortantur."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:55)
"De scelere quidem, quod serio vindicandum est, nec ipse qui commisit potest diffiteri, sed una tantum subseciva sollicitudo nobis relicta est, ut ceteros socios tanti facinoris requiramus:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 7:7)
"iam denique nec Larem requiro nec domuitionem paro et nocte ista nihil antepono."
(아풀레이우스, 변신, 3권 16:8)
at commodum conniverat nec diu, cum repente lymphatico ritu somno recussa est longeque vehementius afflictare sese et pectus etiam palmis infestis tundere et faciem illam luculentam verberare incipit, et aniculae quamquam instantissime causas novi et instaurati maeroris requirenti sic assuspirans altius infit:
(아풀레이우스, 변신, 4권 14:1)
"Sorores, iam tuae mortis opinione turbatae tuumque vestigium requirentes, scopulum istum protinus aderunt, quarum si quas forte lamentationes acceperis, neque respondeas, immo nec prospicias omnino;"
(아풀레이우스, 변신, 5권34)
"Ac si tibi etiam, ut par est,inacuit nostra contumelia,consilium validum requiramus ambae."
(아풀레이우스, 변신, 5권81)
"Nec quicquam amplius in tuo vultu requiro, iam nil officiunt mihi vel ipsae nocturnae tenebrae:"
(아풀레이우스, 변신, 5권109)
"Sed totis, oro, vestris viribus Psychen illam fugitivam volaticam mihi requirite."
(아풀레이우스, 변신, 5권250)
"Totum per orbem Venus anxia disquisitione tuum vestigium furens animi requirit teque ad extremum supplicium expetit et totis numinis sui viribus ultionem flagitat."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:10)
Ad eundem modum distractus et ipse variis equorum incursibus, rursus molares illos circuitus requirebam.
(아풀레이우스, 변신, 7권 15:1)
pastores enim mei perditam sibi requirentes vacculam variasque regiones peragrantes occurrunt nobis fortuito, statimque me cognitum capistro prehensum attrahere gestiunt.
(아풀레이우스, 변신, 7권 23:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION