라틴어 문장 검색

eo uteretur ad arcessendos ex Leontinis milites, quibus si pecuniam regiam pollicitus esset, omnia in potestate eius futura.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 287:2)
his comitiis perfectis auctore Q. Fabio consule designati consules Romam accersiti magistratum inierunt, senatumque de bello ac provinciis suis praetorumque et de exercitibus quibus quique praeessent consuluerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 556:1)
eo et commeatus e civitatibus suis comportabant et auxilia accersebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 404:3)
Fulvius Romam comitiorum causa arcessitus cum comitia consulibus rogandis haberet, praerogativa iuniorum T. Manlium Torquatum et T. Otacilium absentem consules dixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 310:1)
summotis deinde a templo paulisper dubitatum an arcessendus a Capua Q. Fulvius esset - mortuus enim post captam Claudius consul erat - ut coram imperatore qui res gessisset, sicut inter Marcellum Siculosque disceptatum fuerat, disceptaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 461:1)
Locros in Bruttiis Crispinus oppugnare conatus, quia magnam famam attulisse Fabio Tarentum rebatur, omne genus tormentorum machinarumque ex Sicilia arcessierat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 385:1)
numquam Nero vestigiis hostis abstiterat et Q. Fulvium, cum Metapontum ipse proficisceretur, in Lucanos, ne regio ea sine praesidio esset, arcessierat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 635:1)
ut, cum in Umbria se occursurum Hasdrubal fratri scribat, legionem a Capua Romam arcessant, dilectum Romae habeant, exercitum urbanum ad Narniam hosti opponant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 644:1)
Si - quod omnes dei omen avertant et dicere etiam reformidat animus, sed quae acciderunt accidere possunt - victor Hannibal ire ad urbem perget, tum demum te consulem ex Africa, sicut Q. Fulvium a Capua, arcessemus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 616:2)
arcessentes ex propinquis locis subsidia copias augebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 98:2)
ad eam rem consummandam tempusque nuptiis statuendum - iam enim nubilis erat virgo - profectus Hasdrubal ut accensum cupiditate - et sunt ante omnes barbaros Numidae effusi in Venerem - sensit, virginem a Carthagine arcessit maturatque nuptias;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 323:1)
Hasdrubalem subinde ac Syphacem per litteras nuntiosque, postremo etiam per legatos arcessunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 464:1)
rara mentio est pacis, frequentior legatorum ad Hannibalem arcessendum mittendorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 101:1)
M. Livius C. Servilium consulem, qui propior esset, arcessendum, ut coram eo de pace ageretur, censebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 298:2)
factio una Aetolos, qui propiores erant, altera Romanos accersebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 405:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION