라틴어 문장 검색

quod, nisi si forte meruerunt, et inhumanum est respectu communium officiorum, et cum ipsi qui dicit (nam idem iuris responsuris datur), tum contrarium, cui plane adversarii fiunt et inimici, et quantulumcunque eis est, contumelia augetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 155:2)
Ubi satis explorata sunt, quae voluit, in unum omnis convocat, quibus maxuma necessitudo et plurumum audaciae inerat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 17장3)
Erant praeterea complures paulo occultius consili huiusce participes nobiles, quos magis dominationis spes hortabatur quam inopia aut alia necessitudo.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 17장9)
petere consulatum C. Antonium, quem sibi collegam fore speraret, hominem et familiarem et omnibus necessitudinibus circumventum;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 21장4)
consulatis miseris civibus, legis praesidium, quod iniquitas praetoris eripuit, restituatis neve nobis eam necessitudinem inponatis, ut quaeramus, quonam modo maxume ulti sanguinem nostrum pereamus!"
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 33장8)
Praeterea, milites, non eadem nobis et illis necessitudo inpendet:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 58장15)
Animus, aetas, virtus vostra me hortantur, praeterea necessitudo, quae etiam timidos fortis facit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 58장26)
De Africa et eius incolis ad necessitudinem rei satis dictum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 19장10)
Iugurtha ubi Metelli dicta cum factis composuit ac se suis artibus temptari animaduertit, quippe cui verbis pax nuntiabatur, ceterum re bellum asperrimum erat, urbs maxima alienata, ager hostibus cognitus, animi popularium temptati, coactus rerum necessitudine statuit armis certare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 48장1)
Et iam antea Iugurthae filia Boccho nupserat, verum ea necessitudo apud Numidas Maurosque leuis ducitur, quia singuli pro opibus quisque quam plurimas uxores, denas alii, alii pluris habent, sed reges eo amplius.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 80장5)
"Rex Bocche, magna laetitia nobis est, cum te talem virum di monuere, uti aliquando pacem quam bellum malles neu te optimum cum pessimo omnium Iugurtha miscendo commaculares, simul nobis demeres acerbam necessitudinem, pariter te errantem atque illum sceleratissimum persequi.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 102장6)
Omnes actiones totius vitae honesti ac turpis respectu temperantur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 18:1)
Mouet me respectus omnium uirginum de quibus grauis hodie fertur sententia, si in ciuitate nulla inueniri potest neque meretrice castior neque homicida purior.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 9:4)
Exsurge adulescens et sine ullo respectu pudoris ad pedes te puellae demitte;
(세네카, Controversiae, book 7, Thema Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Rapta producta nuptias optauit. Qui dicebatur raptor negauit se rapuisse. Iudicio uictus uult ducere; illa optionem petit. 2:11)
officium esse filii, uxoris, earum personarum, quas necessitudo suscitat et ferre opem iubet ;
(세네카, 행복론, Liber III 79:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION