라틴어 문장 검색

igitur, quid ipse sim secutus, quod partim praeceptis partim usurpatum ratione cognoveram, promam nec unquam dissimulavi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 9:3)
adiicitur his μυκτηρισμο`σ dissimulatus quidam sed non latens derisus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 278:1)
ut aliquid reticere se dicat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 45:10)
dissimulet ergo, ut efficiat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 129:3)
atque etiam si fuerint crebriores figurae quam ut dissimulari possint, postulandum est, ut nescio quid illud, quod adversarii obliquis sententiis significare voluerint, si fiducia sit, obiiciant palam, aut certe non exigant ut, quod ipsi non audent dicere, id iudices non modo intelligant, sed etiam credant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 140:1)
nonnunquam causis quoque minoribus decet eadem simplicitas quae non nullis, sed aliis utitur numeris, dissimulatque eos et tantum communit occultius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 278:1)
nec tamen ipse dissimulat, quibusdam numeros videri non pedes;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 337:1)
saepe enim praeparat, dissimulat, insidiatur orator, eaque in prima parte actionis dicit, quae sunt in summa profutura.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 22:1)
non est tamen dissimulanda nostri quoque iudicii summa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 41:1)
nec dissimulavit adolescens, tertium iam diem esse, quod omni labore materiae ad scribendum destinatae non inveniret exordium;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 176:1)
nam et vocales coeunt, et consonantium quaedam insequente vocali dissimulantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 181:1)
nam qui iudicare, quid dicendum, quid dissimulandum, quid declinandum, mutandum, fingendum etiam sit, potest, cur non sit orator, quando, quod difficilius est, oratorem facit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 133:2)
nam cum illa dicendi vitiosa iactatio inter plausores suos detonuit, resurgit verae virtutis fortior fama, nec iudices a quo sint moti, dissimulant, et doctis creditur, nec est orationis vera laus nisi cum finita est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 148:3)
veteribus quidem etiam dissimulare eloquentiam fuit moris, idque M. Antonius praecipit, quo plus dicentibus fidei minusque suspectae advocatorum insidiae forent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 149:1)
sed illa dissimulari, quae tum erat, potuit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 149:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION