라틴어 문장 검색

ex quo etiam nomen hoc duxerat [at], cum eo verbo antea nemo tali in re usus esset, plurimisque idem novis verbis (nova enim dicebat) usus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 52:7)
atque hoc quidem videre licet, eos, qui antea commodis fuerint moribus, imperio potestate prosperis rebus immutari, sperni ab eis veteres amicitias, indulgeri novis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 69:5)
itaque ait Aristoteles, cum sublatis in Sicilia tyrannis res privatae longo intervallo iudiciis repeterentur, tum primum, quod esset acuta illa gens et controversia natura, artem et praecepta Siculos Coracem et Tisiam conscripsisse - nam antea neminem solitum via nec arte, sed accurate tamen et descripte plerosque dicere - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 12장 2:1)
Rhodii saniores et Atticorum similiores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 13장 3:4)
Nam et quaestiones perpetuae hoc adulescente constitutae sunt quae antea nullae fuerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 27장 4:2)
quamquam video mihi multa legenda iam te auctore, quae antea contemnebam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 32장 2:7)
Ita prorsus, inquit, et antea putabam - audivi enim nuper eum studiose et frequenter Sami, cum ex eo ius nostrum pontificium, qua ex parte cum iure civili coniunctum esset, vellem cognoscere - et nunc meum iudicium multo magis confirmo testimonio et iudicio tuo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 42장 3:2)
T. Torquatus T. F. et doctus vir ex Rhodia disciplina Molonis et a natura ad dicendum satis solutus atque expeditus, cui si vita suppeditavisset, sublato ambitu consul factus esset, plus facultatis habuit ad dicendum quam voluntatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 70장 1:1)
Itaque cum eum antea tui similem in dicendo viderim, tum vero nunc a doctissimo viro tibique, ut intellexi, amicissimo Cratippo instructum omni copia multo videbam similiorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장 3:4)
[Eodem anno etiam Moloni Rhodio Romae dedimus operam et actori summo causarum et magistro.] haec etsi videntur esse a proposita oratione diversa, tamen idcirco a me proferuntur ut nostrum cursum perspicere, quoniam voluisti, Brute, possis - nam Attico haec nota sunt - et videre quem ad modum simus in spatio Q. Hortensium ipsius vestigiis persecuti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 89장 4:2)
dictatore enim Sulla legatus ad senatum de Rhodiorum praemiis venerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 4:2)
Ille autem, si mehercule hoc, quod agit, numquam antea cogitasset, tamen latrocinantem se interfici mallet quam exulem vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 16:3)
Quae cum ita sint, Quirites, vos, quem ad modum iam antea dixi, vestra tecta vigiliis custodiisque defendite;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 26:1)
Idemque iusserunt simulacrum Iovis facere maius et in excelso collocare et contra atque antea fuerat ad orientem convertere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 20:2)
si igitur illa cultura vitium in vite insit ipsa, cetera, credo, velit, quae ad colendam vitem attinebunt, sicut antea, se autem omnibus vitis partibus praeferat statuatque nihil esse melius in vite quam se.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 52:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION