라틴어 문장 검색

sed ridicula missa, praesertim cum sit nihil quod rideamus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 7 2:3)
Cum igitur mihi erit exploratum te libenter esse risurum, scribam ad te pluribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 10 3:3)
nihil mihi tam desse scito quam quicum haec familiariter docteque rideam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 18 4:1)
'ridere igitur,' inquies 'possumus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 18 1:2)
risi 'nivem atram' teque hilari animo esse et prompto ad iocandum valde me iuvat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 11 1:1)
de epistula Vatini risi ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 9 6:1)
sint ista vera (rides enim iam me fateri aliquid esse veri), conprendi ea tamen et percipi nego.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 160:1)
' Tum ille ridens 'Tollendum'. 'Teneo te' inquam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 199:8)
si neglegentiam dices, mirabimur, si bonitatem, ridebimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 12장 2:11)
ridet scilicet nostram amentiam, qui in vita sua rationem summi offici desideremus et instituta virorum bonorum requiramus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 17장 2:2)
reminiscere, quoniam es initiatus, quae tradantur mysteriis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 29:3)
docet enim quemvis, qui omnium rerum rudis esse videatur, bene interroganti respondentem declarare se non tum illa discere, sed reminiscendo recognoscere, nec vero fieri ullo modo posse, ut a pueris tot rerum atque tantarum insitas et quasi consignatas in animis notiones, quas ἐννοίασ vocant, haberemus, nisi animus, ante quam in corpus intravisset, in rerum cognitione viguisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 56:7)
neque ea plane videt animus, cum repente in tam insolitum tamque perturbatum domicilium inmigravit, sed cum se collegit atque recreavit, tum adgnoscit illa reminiscendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 57:3)
Nec vero ea frons erat, quae M. Crassi illius veteris, quem semel ait in omni vita risisse Lucilius, sed tranquilla et serena;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 31:3)
sint sane ista bona, quae putantur, honores divitiae voluptates cetera, tamen in eis ipsis potiundis exultans gestiensque laetitia turpis est, ut, si ridere concessum sit, vituperetur tamen cachinnatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 66:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION