라틴어 문장 검색

Non vis severius loqui nec moritura risum movere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 9:8)
Et Aristarchi ineptias, quibus aliena carmina conpunxit, recognoscam et aetatem in syllabis conteram?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 39:4)
hi, qui sibi lugere sumpserunt, protinus castigentur et discant quasdam etiam lacrimarum ineptias esse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 1:3)
Ubi vero, quidquid mihi debui, redditum est, ubi stabilita mens scit nihil interesse inter diem et saeculum, quicquid deinceps dierum rerumque venturum est, ex alto prospicit et cum multo risu seriem temporum cogitat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 9:4)
Multa per noctem habita terrori dies vertit ad risum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 24:4)
Eo usque res exegit, ut risum tenere non possis:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 20:8)
" Dissilio risu, cum mihi propono soloecismum animal esse et barbarismum et synlogismum et aptas illis facies tamquam pictor adsigno.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 26:2)
" O tristes ineptias !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 26:5)
Ingens risus omnium secutus est.
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 9:4)
Vsque eo ingenia in scolasticis exercitationibus delicate nutriuntur, ut clamorem, silentium, risum, caelum denique pati nesciant.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., chapter pr 4:1)
Itaque elegantissime deridebat MONTANVS Votienus in hac controuersia ineptias rhetorum, quod sic declamarent tamquam haec quae nominata est infans esset nec intellegerent, si talis esset ne futuram quidem ream.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Venefica torqueatur, donec conscios indicet. Quidam mortua uxore ex qua filium habebat duxit alteram uxorem et ex ea filiam sustulit. decessit adulescens; accusauit maritus nouercam uenefici. damnata cum torqueretur dixit consciam sibi filiam esse. petitur 10:8)
aliter in quemque saeuiens ossifragus iste alterius brachia amputat, alterius eneruat, alium distorquet, alium delumbat, alterius diminutas scapulas in deforme extundit tuber et risum crudelitate captat.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 2:3)
Istae vero ineptiae poetis relinquantur, quibus aures oblec- tare propositum est et dulcem fabulam nectere.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 37:2)
Iuris consultorum istae acutae ineptiae sunt, qui hereditatem negant usu capi posse sed ea, quae in hereditate sunt, tamquam quicquam aliud sit here- ditas, quam ea, quae in hereditate sunt.
(세네카, 행복론, Liber VI 22:4)
Ad tantas ineptias perventum est, ut non dolore tantum sed doloris opinione vexemur more puerorum, quibus metum incutit umbra et personarum deformitas et depravata facies, lacrimas vero evocant nomina parum grata auribus et digitorum motus et alia quae impetu quodam erroris improvidi refugiunt.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION