라틴어 문장 검색

staturam breuem, - quam tamen Iulius Marathus libertus etiam memoriam eius quinque pedum et dodrantis fuisse tradit - , sed quae commoditate et aequitate membrorum occuleretur, ut non nisi ex comparatione astantis alicuius procerioris intellegi posset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 79장 2:9)
Conuersus hinc ad curam triumphi praeter captiuos ac transfugas barbaros Galliarum quoque procerissimum quemque et, ut ipse dicebat, ἀξιοθριάμβευτον, ac nonnullos ex principibus legit ac seposuit ad pompam coegitque non tantum rutilare et summittere comam, sed et sermonem Germanicum addiscere et nomina barbarica ferre.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 47장 1:1)
anxius ea re, ut ex Balbillo astrologo didicit, solere reges talia ostenta caede aliqua illustri expiare atque a semet in capita procerum depellere, nobilissimo cuique exitium destinauit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 36장 1:3)
utebatur et uersibus Graecis tempestiue satis, et de quodam procerae staturae improbiusque nato:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 23장 1:1)
Statura fuit procera, uultu modesto ruborisque pleno, grandibus oculis, uerum acie hebetiore;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 18장 1:1)
"Sed Macedonum acies, torva sane et inculta, clipeis hastisque immobiles cuneos et conferta robora virorum tegit."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 13:7)
"Pari robore opus est."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 13:16)
Hoc erat haud dubie robur exercitus, par Macedonicae phalangi acies.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 9장 4:1)
quippe Dareus equestri proelio decernere optabat phalangem Macedonici exercitus robur esse coniectans.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 2:2)
Armis et robore corporis multum super ceteros eminens, animo vero et pietate in paucissimis, illo utique proelio clarus alios inprovide instantes prostravit, alios in fugam avertit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 10:2)
quae saxa tam vasta, quas tam proceras arbores posse reperiri?
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 19:3)
Namque et numero barbari praestabant et robore:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 14:2)
"ego in ipso robore aetatis eripior, tibi carnifex spiritum adimet, quem, si fortuna expectare voluisset, natura poscebat."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 10장 2:80)
Sex milia Macednum erant et CC nobiles et v milia Graecorum cum equitibus DC, haud dubie robur omnium virium regis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 3장 4:3)
Non tulit ferociam barbari ducis Erigyius, gravis quidem aetate, sed et animi et corporis robore nulli iuvenum postferendus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 34:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION