라틴어 문장 검색

In hoc gramine pariter compositi mille osculis lusimus, quaerentes voluptatem robustam . . .
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 127:26)
Ergo age duremus, quamvis adoleverit aetas, utamurque annis quos mora parva teret.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 27:3)
Implevit quidem annum septimum et sexagensimum, quae aetas etiam robustissimis satis longa est;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 12 11:2)
Quibus omnibus ita demum similis adolescet, si imbutus honestis artibus fuerit, quas plurimum refert a quo potissimum accipiat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 3 2:1)
Erat in consilio Sertorianum illud exemplum, qui robustissimum et infirmissimum militem iussit caudam equi - reliqua nosti.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 10:1)
Scribis Robustum, splendidum equitem Romanum, cum Atilio Scauro amico meo Ocriculum usque commune iter peregisse, deinde nusquam comparuisse;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 25 1:1)
Suspicor enim tale nescio quid Robusto accidisse quale aliquando Metilio Crispo municipi meo.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 25 2:3)
certe non ipse, non quisquam ex servis eius apparuit, ut ne Robusti quidem.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 25 4:2)
Ummidia Quadratilla paulo minus octogensimo aetatis anno decessit usque ad novissimam valetudinem viridis, atque etiam ultra matronalem modum compacto corpore et robusto.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 24 1:1)
Sic mihi durat amor longosque adolescit in annos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1914)
Martia ter senos proles adoleverat annos, et suberat flavae iam nova barba comae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권35)
at postquam virtus annis adolevit, in apros audet et hirsutas comminus ire leas, dumque petit latebras fetae catulosque leaenae, ipse fuit Libycae praeda cruenta ferae, mater Hyan et Hyan maestae flevere sorores cervicemque polo suppositurus Atlas, victus uterque parens tamen est pietate sororum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권93)
nam mixta duorum corpora iunguntur, faciesque inducitur illis una, velut, siquis conducat cortice ramos, crescendo iungi pariterque adolescere cernit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 34:2)
Nec sinit hunc impune ferox cecidisse Lycormas raptaque de dextro robusta repagula posti ossibus inlisit mediae cervicis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 11:1)
Transit in aestatem post ver robustior annus fitque valens iuvenis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 20:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION