라틴어 문장 검색

sic fautor veterum, ut tabulas peccare vetantis, quas bis quinque viri sanxerunt, foedera regum vel Gabiis vel cum rigidis aequata Sabinis, pontificum libros, annosa volumina vatum dictitet Albano Musas in monte locutas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 16)
"inultus ut tu riseris Cotytia volgata, sacrum liberi Cupidinis, et Esquilini pontifex venefici inpune ut Vrbem nomine inpleris meo?"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1723)
aut de ipsius rogationis, quod est varium, sive non trino forte promulgata sive non idoneo die, sive contra intercessionem vel auspicia aliudve quid, quod legitimis obstet, dicitur lata esse vel ferri, sive alicui manentium legum repugnare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 79:2)
neque enim rogationibus plebisve scitis sancta sunt ista praecepta, sed hoc quidquid est utilitas excogitavit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 191:1)
ut si commentarios quis pontificum et vetustissima foedera et exoletos scrutatus auctores id ipsum petat ex his quae inde contraxerit, quod non intelliguntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 51:2)
sicut hoc loco, An vero vir amplissimus P. Scipio, pontifex , Ti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 167:2)
tum augendi minuendive causa veritatis superlatio atque traiectio, et rogatio atque huic finitima quasi percontatio expositioque sententiae suae;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 30:1)
nihil in poetis supra Livium Andronicum, nihil in historiis supra Pontificum annales haberemus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 140:3)
nam quid interest, Cornelius tribunus plebis quod codicem legerit, reus sit, an quaeramus, violeturne maiestas, si magistratus rogationem suam populo ipse recitaverit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 214:1)
At Cassius praetor perlata rogatione a C. Memmio ac perculsa omni nobilitate ad Iugurtham proficiscitur eique timido et ex conscientia diffidenti rebus suis persuadet, quoniam se populo Romano dedisset, ne vim quam misericordiam eius experiri mallet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 32장5)
Interim Romae C. Mamilius Limetanus tribunus plebis rogationem ad populum promulgat, uti quaereretur in eos, quorum consilio Iugurtha senati decreta neglegisset, quique ab eo in legationibus aut imperiis pecunias accepissent, qui elephantos quique perfugas tradidissent, item qui de pace aut bello cum hostibus pactiones fecissent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 40장1)
Huic rogationi partim conscii sibi, alii ex partium invidia pericula metuentes, quoniam aperte resistere non poterant, quin illa et alia talia placere sibi faterentur, occulte per amicos ac maxime per homines nominis Latini et socios Italicos impedimenta parabant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 40장2)
Sed plebes incredibile memoratu est quam intenta fuerit quantaque vi rogationem iusserit, magis odio nobilitatis, cui mala illa parabantur, quam cura rei publicae:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 40장3)
Igitur ceteris metu perculsis M. Scaurus, quem legatum Bestiae fuisse supra docuimus, inter laetitiam plebis et suorum fugam, trepida etiam tum civitate, cum ex Mamilia rogatione tres quaesitores rogarentur, effecerat, uti ipse in eo numero crearetur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 40장5)
aliis oculis uirginem leno aestimat, aliis pontifex.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 4:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION