라틴어 문장 검색

Indignantes milites Caesar, quod conspectum suum hostes perferre possent tantulo spatio interiecto, et signum proeli exposcentes edocet, quanto detrimento et quot virorum fortium morte necesse sit constare victoriam; quos cum sic animo paratos videat,
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 19장4)
Ex his Bellovaci suum numerum non compleverunt, quod se suo nomine atque arbitrio cum Romanis bellum gesturos dicebant neque cuiusquam imperio obtemperaturos; rogati tamen ab Commio pro eius hospitio duo milia una miserunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 75장5)
mater fortasse rogari mollior.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:19)
nec verbera tergo cessavere tamen, quotiens decepta libido irati caluisset eri, frustraque rogantem iactantemque suos tot iam per lustra labores dotalem genero nutritoremque puellae tradidit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:66)
te perdita iura, te pater ultorem, te nudi pulvere manes, te pietas polluta rogat;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:270)
omnibus hoc, Italae gentes, exposcite votis, Manlius ut vigilet, dormiat ut Pharius.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Theodoro et Hadriano3)
vinci patiare, rogamus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae80)
ipsam praeterea dominam stellantis Olympi ad nati thalamos ausa rogare parens.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam7)
ergo lacessitus tandem rescribe roganti et patria florens sorte, Probine, vale.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Ad Probinum14)
implorat Paeana suum conterrita Delos auxiliumque rogat:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia73)
Postquam fulmineis impellens viribus hostem belliger Augustus trepidas laxaverat Alpes, Roma Probo cupiens dignas persolvere grates sedula pro natis dominum flexura rogando ire parat.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:31)
"optata iubes ultroque volentem, diva, rogas;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:81)
currat, qui sociae roget in convivia mensae indigenas Fluvios, Italis quicumque suberrant montibus Alpinasque bibunt de more pruinas:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:127)
non aspernata rogantem amphitheatrali faveat Latonia pompae.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:156)
evadere neutri dedecus aut mixtis licuit procumbere telis amissa specie, raptis insignibus ambo in vultus rediere suos manibusque revinctis oblati gladiis summittunt colla paratis et vitam veniamque rogant.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:40)

SEARCH

MENU NAVIGATION