라틴어 문장 검색

Quod ut inpensissime facias, obsecro per humanitatem illius, qui praeceptum dedit, ut invicem onera nostra portemus.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 9:2)
Huius igitur rei pro tua caritate expositis causis certum me facias obsecraverim.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 2:11)
Quibus peractis, codicem reddidi et imperata oratione, quantum valui et quantum me ipsum periculum urguebat et vires subministrare dominus dignabatur, constitui eis ante oculos commune periculum, et ipsorum qui nobis commissi essent, et nostrum, qui de illis rationem reddituri essemus pastorum principi, per cuius humilitatem, insignes contumelias, alapas et sputus in faciem et palmas et spineam coronam et crucem ac sanguinem obsecravi ut, si se ipsi aliquid offendissent, vel nostri miserarentur et cogitarent venerabilis senis Valerii circa me ineffabilem caritatem, qui mihi tractandi verba veritatis tam periculosum onus non dubitant propter eos inponere, eisque saepe dixerit quod orationes eius exauditae essent de nostro adventu, quos non utique ad communem mortem vel spectaculum mortis illorum sed ad communem conatum in aeternam vitam ad se venisse laetatus est.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 7:1)
rogabo eum et, ut confido in nomine Christi, facile mihi concedet ut suscipiat in hac re vicem meam, et eum dominus pro veritate certantem, quamvis sermone inpolitum, tamen vera fide eruditum, sicut confidimus, adiuvabit.
(아우구스티누스, 편지들, 11. (A. D. 396 Epist. XXXIV) Domino Eximio Meritoque Suscipiendo Atque Honorabili Fratri Eusebio Augustinus 6:5)
Admonemus ergo et petimus et obsecramus per Christi altissimam humilitatem et misericordissimam celsitudinem, ut nostri memores sitis in sanctis orationibus vestris, quas vos vigilantiores et magis sobrias habere credimus;
(아우구스티누스, 편지들, 15. (A. D. 398 Epist. XLVIII) Domino Dilecto et Exoptatissimo Fratri et Conpresbytero Eudoxio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 1:3)
Et cum me rogaret, ut ad presbyterum fundi Armenianensis in campo Bullensi, unde ad nos devenerat, causa eius insinuata litteras darem, ne quid de illo atrocius suspicaretur, ut illic vivat, si fieri potest, sine officio presbyterii correctior, misericordia commotus feci.
(아우구스티누스, 편지들, 18. (A. D. 402 Epist. LXV) Domino Beatissimo et Venerabiliter Suscipiendo Patri et Consacerdoti Seni Xanthippo Augustinus In Domino salutem 1:11)
Proinde obsecro, ut epistulam quam eis communi nomine scripsi, subscriptam non differas mittere.
(아우구스티누스, 편지들, 21. (A. D. 405 Epist. LXXXIII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Ac Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Alypio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 5:1)
Intuere, obsecro te, et cerne quantis ibi laudibus frugalitas et continentia praedicetur et erga coniugale vinculum fides castique honesti ac probi mores, quibus cum praepollet civitas, vere florere dicenda est.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 3:2)
Multa a nobis audierunt, multum etiam ipsi rogaverunt;
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 10:3)
Illud tamen quo animum clementissimi et religiosissimi principis erga ecclesiam provincia noverit, nullo modo esse differendum, sed etiam antequam episcopos qui profecti sunt, videas, quam primum tua praestantissima pro Christi membris in tribulatione maxima constitutis vigilantia potuerit, accelerandum suggero, peto, obsecro, flagito.
(아우구스티누스, 편지들, 25. (A. D. 408 Epist. XCVII) Domino Eximio et Merito Praestantissimo Multumque In Christi Caritate Honorando Filio Olympio Augustinus In Domino salutem 3:7)
Quod te per ipsum Christum ne facias obsecramus.
(아우구스티누스, 편지들, 27. (A. D. 409 Epist. C) Domino Eximio Meritoque Honorabili Insigniterque Laudabili Filio Donato Augustinus In Domino salutem 1:5)
Denique cum, sicut speramus et promissum tenemus, ad nos venerit venerabilitas tua, scies quibus operibus litterarum et quantum occupatus sim, et instantius facies quod rogavi, ut et alios, quos potueris, mihi aliquid aliud scribendum volentes iniungere a me demoliaris.
(아우구스티누스, 편지들, 29. (A. D. 409 Epist. CX) Domino Beatissimo Atque Dulcissimo Venerabili Nimiumque Desiderabili Fratri et Consacerdoti Severo et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 6:7)
In primis peto caritatem vestram et per Iesum obsecro, ne vos mea contristet absentia corporalis.
(아우구스티누스, 편지들, 31. (A. D. 410 Epist. CXXII) Dilectissimis Fratribus Conclericis et Universae Plebi Augustinus In Domino salutem 1:1)
Nam quid exilii vel deportationis aut relegationis nomine promissa illa praesentia praegravatur, obsecro te?
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 12:1)
sed quia credo istam curam ad virum clarissimum atque spectabilem proconsulem pertinere, ad eum quoque litteras dedi, quas rogo ut ipse illi tradere et allegare, si opus est, non graveris.
(아우구스티누스, 편지들, 34. (A. D. 411 Epist. CXXXIII) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Carissimo Filio Marcellino Augustinus Episcopus In Domino salutem 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION