라틴어 문장 검색

Si tumor uicit, inponenda est uel lenticula uel marrubium uel oleae folia ex uino cocta, sic ut cuilibet eorum, dum teritur, mellis paululum adiciatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 2:4)
deinde inponendum Lycium ex uino aut amurca cocta cum eodem aut cum rosa buturum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 4:4)
Si leuis is umor inest, uino eluenda sunt, tum buturo et rosae mellis paulum, et resinae terebenthinae pars quarta adicienda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 4:5)
Foliorum quoque oleae P. #1108 * ex nouem cyathis uini cocuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 6:2)
Aut oleae uel lentisci folia uel marrubium decoquendum est, eoque umore eodem modo cum melle utendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 7:2)
Id genus quamuis inter purulenta est, tamen lenibus medicamentis curandum est, quale est emplastrum tetrapharmacum ex rosa liquatum, sic ut turis quoque paulum ei misceatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 10:1)
aut id, quod ex buturo, rosa, resina, melle fit, supra uero a me positum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 10:2)
aut contritum cuminum cum cerato ex rosa facto;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 17:4)
et chalcitis cocta atque contrita, deinde oesypo ac rosa excepta;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 21:8)
quibus, dum teruntur, inuicem rosa et uinum instillatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 22:4)
Vbi utrolibet modo curatum est, intus reponendum est, inponendaque plantago contrita uel folia salicis in aceto cocta, tum linteolum, et super lana;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 27:5)
Sed excidi ita debet, ut plaga ad similitudinem myrtei folii fiat, quo facilius sanescat:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 6:4)
Vbi iam repressus uidebitur umor, ulcusque purum erit, produci carnem conueniet, et foueri uulnus pari portione uini ac mellis, superque inponi spongiam ex uino et rosa tinctam.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 3장 3:4)
Dens autem scaber, qua parte niger, radendus inlinendusque rosae flore contrito, cui gallae quarta pars et altera murrae sit adiecta;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 5:1)
quidam medium tumorem excidunt ad similitudinem myrtei foli, quod semper eodem modo seruandum esse iam posui, et tum oras sutura iungunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 17장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION