라틴어 문장 검색

iam in omnibus quae dicit tanta auctoritas inest, ut dissentire pudeat, nec advocati studium sed testis aut iudicis adferat fidem, cum interim haec omnia, quae vix singula quisquam intentissima cura consequi posset, fluunt illaborata, et illa, qua nihil pulchrius auditum est, oratio prae se fert tamen felicissimam facilitatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 112:1)
irrumpunt enim optimi nonnunquam sensus, quos neque inserere oportet neque differre tutum est, quia interim elabuntur, interim memoriae suae intentos ab alia inventione declinant ideoque optime sunt in deposito.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 195:2)
nam illam differentiam, quae est tripertita, acutae, gravis, flexae, tum intentis, tum remissis, tum elatis, tum inferioribus modis opus est, spatiis quoque lentioribus aut citatioribus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 164:2)
motu vero intenti, remissi, superbi, torvi, mites, asperi fiunt, quae, ut actus poposcerit, fingentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 222:3)
tum illa quoque ex causa, quod mentem tantae rei intentam vacare omnibus aliis etiam culpa carentibus curis oportet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 11:1)
Verum enim vero is demum mihi vivere atque frui anima videtur, qui aliquo negotio intentus praeclari facinoris aut artis bonae famam quaerit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 2장13)
Igitur ubi animus ex multis miseriis atque periculis requievit et mihi reliquam aetatem a re publica procul habendam decrevi, non fuit consilium socordia atque desidia bonum otium conterere neque vero agrum colundo aut venando, servilibus officiis, intentum aetatem agere;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 4장1)
At Romani domi militiaeque intenti festinare, parare, alius alium hortari, hostibus obviam ire, libertatem, patriam, parentisque armis tegere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 6장7)
ipsi consulatum petenti magna spes, senatus nihil sane intentus:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 16장9)
ipse cum telo esse, item alios iubere, hortari, uti semper intenti paratique essent;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 27장4)
prorsus intentus cuncta parare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 23장5)
prorsus intentus omni modo plebis animum incendebat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 30장6)
Sed plebes incredibile memoratu est quam intenta fuerit quantaque vi rogationem iusserit, magis odio nobilitatis, cui mala illa parabantur, quam cura rei publicae:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 40장3)
Statuit tamen Metellus, quamquam et aestiuorum tempus comitiorum mora imminuerat et expectatione eventus civium animos intentos putabat, non prius bellum attingere, quam maiorum disciplina milites laborare coegisset.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 44장4)
Deinde ipse paucis diebus intento atque infesto exercitu in Numidiam procedit, ubi contra belli faciem tuguria plena hominum, pecora cultoresque in agris erant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 46장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION