라틴어 문장 검색

decem legati Locrensium, obsiti squalore et sordibus, in comitio sedentibus consulibus velamenta supplicum, ramos oleae, ut Graecis mos est, porgentes ante tribunal cum flebili vociferatione humi procubuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 222:1)
haud procul aberat cum velata infulis ramisque oleae Carthaginiensium occurrit navis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 482:1)
oleas quoque praegustasse mures in prodigium versum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 676:1)
sordidati, barba et capillo promisso, cum ramis oleae ingressi curiam procubuerunt, et oratio quam habitus fuit miserabilior.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 227:1)
secundum talem orationem universi rursus prociderunt supplices ramosque oleae iactantes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 288:1)
sed, mulier, postquam experrecta es, te prodigiali Iovi aut mola salsa hodie aut ture comprecatam oportuit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2196)
neque salsum neque suave esse potest quicquam, ubi amor non admiscetur:
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 34)
Soror, cogita, amabo, item nos perhiberi quam si salsa muriatica esse autumantur:
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 219)
[sine omni lepore et sine suavitate] nisi multa aqua usque et diu macerantur, olent, salsa sunt, tangere ut non velis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 220)
si eventus non evenit neque quicquam captumst piscium, salsi lautique pure domum redimus clanculum, dormimus incenati.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 110)
Bonam est quod habeas gratiam merito mihi, qui te ex insulso salsum feci opera mea.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 635)
Ne thermipolium quidem ullum instruit, ita salsam praehibet potionem et frigidam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 657)
quasi vinis Graecis Neptunus nobis suffudit mare, itaque alvom prodi speravit nobis salsis poculis;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 761)
Gripvs Neptuno has ago gratias meo patrono, qui salsis locis incolit pisculentis, quom me ex suis locis pulchre ornatum expedivit templis reducem, plurima praeda onustum, salute horiae, quae in mari fluctuoso piscatu novo me uberi compotivit;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 21)
Hoc conviviumst pro opibus nostris satis commodule nucibus, fabulis, ficulis, oleae interiplio, lupillo, comminuto crustulo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 5, scene 411)

SEARCH

MENU NAVIGATION