라틴어 문장 검색

At quibus id in angulo est, potest adhiberi curatio, cum eo ne ignotum sit esse difficilem:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장89)
quantoque angulo propius id foramen est, tanto difficilior est, quoniam perangustum est, in quo versari manus possit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장90)
idque, si levis inclinatio est, etiam solum satis tuetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장138)
ubi satis fluxit, tenuibus ferramentis adurere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장266)
At ubi aures, in viro puta, perforatae sunt et offendunt, traicere id cavum celeriter candente acu satis est, ut leviter eius orae ulcerentur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 8장11)
Neque senile autem corpus, neque quod mali habitus est, neque in quo difficulter ulcera sanescunt, huic medicinae idoneum est, quia nusquam celerius cancer occupat aut difficilius tollitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 9장7)
Si non satis iunguntur, ultra lineas, quas ante fecimus, alias duas lunatas et ad plagas conversas immittere, quibus summa tantum cutis diducatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 9장12)
Siccis locis ut in naribus inlita spuma argenti satis proficit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 9장25)
Ergo etiam hunc ferramento acuto in modum spathae facto resolvere ab osse oportet, adhibita diligentia, ne infra cartilago laedatur, in qua difficilis curatio est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 10장3)
— Quo, si exiguum est, incidi semel satis est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장54)
neque id satis est, sed alvus quoque ei ducenda est, quo facilius omnia, quae excesserunt, intra uterum considant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장55)
et si angustius vulnus est, quam ut intestina commode refundantur, incidendum est, donec satis pateat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장9)
Itaque etiam satis est duas fibulas esse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 22장19)
. . . satisque velamenti supra latitudo plagae praestat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 25장11)
Colligitur autem eo, quod difficilius urina redditur, in cervice calculum esse;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장76)

SEARCH

MENU NAVIGATION