라틴어 문장 검색

"Inde adeo pleni et mixti deo vates futura praecerpunt, dant cautelam periculis, morbis medellam, spem adflictis, opem miseris, solacium calamitatibus, laboribus levamentum."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 7장 1:14)
"ita illis pavorem fallax spes solacia rediviva blanditur!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 8장 1:9)
"Omnia ista figmenta male sanae opinionis et inepta solacia a poetis fallacibus in dulcedinem carminis lusa a vobis nimirum credulis in deum vestrum turpiter reformata sunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 11장 3:10)
"Dum reges suos colunt religiose, dum defunctos eos desiderant in imaginibus videre, dum gestiunt eorum memorias in statuis detinere, sacra facta sunt quae fuerant adsumpta solacia."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 20장 1:10)
"Isti igitur spiritus, posteaquam simplicitatem substantiae suae onusti et inmersi vitiis perdiderunt, ad solacium calamitatis suae non desinunt perditi iam perdere et depravati errorem pravitatis infundere et alienati a deo inductis pravis religionibus a deo segregare."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 26장 1:19)
"vide adeo, quam in solacium nostri resurrectionem futuram omnis natura meditetur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:20)
"Nec de fato quisquam aut solacium captet aut excuset eventum:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:1)
me ipse consolor et maxime illo solacio, quod eo errore careo, quo amicorum decessu plerique angi solent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 13:4)
non enim debent esse amicitiarum, sicut aliarum rerum, satietates;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 86:3)
sed nec illa exstincta sunt alunturque potius et augentur cogitatione et memoria mea, et, si illis plane orbatus essem, magnum tamen affert mihi aetas ipsa solacium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 131:3)
Vos vero, inquam, Attice, et praesentem me cura levatis et absenti magna solacia dedistis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 3장 2:3)
cupiditates non Epicuri divisione finiebat, sed sua satietate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 83:1)
miserum est enim nihil proficientem angi nec habere ne spei quidem extremum et tamen commune solacium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 14:3)
Ait enim, qui ab hoste obsidentur, si emere aquae sextarium cogerentur mina, hoc primo incredibile nobis videri, omnesque mirari, sed cum attenderint, veniam necessitati dare, in his immanibus iacturis infinitisque sumptibus nihil nos magnopere mirari, cum praesertim neque necessitati subveniatur nec dignitas augeatur ipsaque illa delectatio multitudinis ad breve exiguumque tempus capiatur, eaque a levissimo quoque, in quo tamen ipso una cum satietate memoria quoque moriatur voluptatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 75:7)
tractatio autem varia esse debet, ne aut cognoscat artem qui audiat aut defetigetur similitudinis satietate:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 177:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION