라틴어 문장 검색

dextrae quoque manus digitum salutarem tam imbecillum interdum sentiebat, ut torpentem contractumque frigore uix cornei circuli supplemento scripturae admoueret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 80장 1:4)
eius modi uectigalibus indictis neque propositis, cum per ignorantiam scripturae multa commissa fierent, tandem flagitante populo proposuit quidem legem, sed et minutissimis litteris et angustissimo loco, uti ne cui describere liceret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 41장 1:1)
auiae Liuiae diuinos honores et circensi pompa currum elephantorum Augustino similem decernenda curauit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 11장 2:2)
extat talis scriptura in plerisque libris ac diurnis titulisque operum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 41장 3:5)
iacet Augustinus abiectus, Dionysius, Damascenus et Beda;
(단테 알리기에리, Epistolae 79:8)
Quod etiam scriptura paganorum contestatur;
(단테 알리기에리, Epistolae 115:13)
legant Augustinum in libro De Quantitate Anime, et non invidebunt. 81.
(단테 알리기에리, Epistolae 122:12)
Et ut tales de presenti gignasio totaliter excludantur, est advertendum quod quedam scriptura est ante Ecclesiam, quedam cum Ecclesia, quedam post Ecclesiam. 12.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 3:21)
Sunt etiam Scripture doctorum, Augustini et aliorum, quos a Spiritu Sancto adiutos qui dubitat, fructus eorum vel omnino non vidit vel, si vidit, minime degustavit. 14.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 3:26)
que quidem de Sacra Scriptura eliciunt et de quibusdam gestis tam summi Pontificis quam ipsius Imperatoris, nonnullum vero rationis indicium habere nituntur. 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:3)
Dicunt enim primo, secundum scripturam Geneseos, quod Deus fecit duo magna luminaria—luminare maius et luminare minus—ut alterum preesset diei et alterum preesset nocti:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:4)
Propter primum dicit Augustinus in Civitate Dei:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:20)
Propter secundum idem ait in Doctrina Cristiana, loquens de illo aliud in Scripturis sentire quam ille qui scripsit eas dicit, quod "ita fallitur ac si quisquam deserens viam eo tamen per girum pergeret quo via illa perducit";
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:24)
Deinde innuit causam quare cavendum sit hoc in Scripturis, dicens:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:27)
"Titubabit fides, si Divinarum Scripturarum vacillat autoritas". 10.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION