라틴어 문장 검색

circumsteterat interim Palatium publica expectatio, magni secreti impatiens;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 17장7)
multos secreta Poppaeae mathematicos, pessimum principalis matrimonii instrumentum, habuerant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 22장3)
secretis eum criminationibus infamaverat Fabius ignarum et, quo incautior deciperetur, palam laudatum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 64장15)
et ubi causas odiorum praetenderant, magnitudinem praedae ostendebant, nec iam secreta exhortatio, sed publicae preces:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 65장7)
unde plena omnia suspicionum et vix secreta domuum sine formidine.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 85장5)
dein mobilitate ingenii, quod palam abnuerat, inter secreta convivii largitur, honoravitque Asiaticum anulis, foedum mancipium et malis artibus ambitiosum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 57장8)
His pavoribus nutantem et alii legati amicique firmabant et Mucianus, post multos secretosque sermones iam et coram ita locutus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 76장1)
mox Patavii secretum componendae proditionis quaesitum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 100장9)
idem secretis apud Neronem sermonibus ferebatur Corbulonis virtutes criminatus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 6장2)
At Caecina, defectione classis vulgata, primores centurionum et paucos militum, ceteris per militiae munera dispersis, secretum castrorum adfectans in principia vocat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 13장1)
non omisere per eos dies Primus ac Varus crebris nuntiis salutem et pecuniam et secreta Campaniae offerre Vitellio, si positis armis seque ac liberos suos Vespasiano permisisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 63장6)
At primores civitatis Flavium Sabinum praefectum urbis secretis sermonibus incitabant, victoriae famaeque partem capesseret:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 64장1)
et monuit Martialem ut per secretam aedium partem occulte abiret, ne a militibus internuntius invisae pacis interficeretur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 70장15)
nec defuere qui Antonium suspicionibus arguerent tamquam dolo cunctantem post secretas Vitellii epistulas, quibus consulatum et nubilem filiam et dotalis opes pretium proditionis offerebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 78장3)
nihil usquam secretum aut clausum sinebant, Vitellianos occultari simulantes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 1장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION