라틴어 문장 검색

ruebat flumen ut hibernum, fertur quo rara securis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Rupilii et Persii rixam facete describit.13)
an tu reris eum occisa insanisse parente ac non ante malis dementem actum Furiis quam in matris iugulo ferrum tepefecit acutum?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 3:10)
nec miretur, cur ex scamno fiat scabillum aut a pinno (quod est acutum) securis utrinque habens aciem bipennis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 130:2)
alias, ne securi feriretur, pecuniam dedi:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 173:5)
timarchides negat esse ei periculum a securi, (praesens enim pro praeterito positum est) et status:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 165:2)
operiri autem humerum cum toto iugulo non oportet, alioqui amictus fiet angustus et dignitatem, quae est in latitudine pectoris, perdet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 288:1)
Cogita posse et latronem et hostem admovere iugulo tuo gladium:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 8:1)
Sic gladiator tota pugna timidissimus iugulum adversario praestat et errantem gladium sibi adtemperat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 8:4)
Secundo naumachiae spectaculo unus e barbaris lanceam, quam in adversarios acceperat, totam iugulo suo mersit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 26:1)
Occurrent naufragi similiave naufragis passi, quos aut popularis ira aut invidia, perniciosum optimis telum, inopinantes securesque disiecit procellae more, quae in ipsa sereni fiducia solet emergere, aut fulminis subiti, ad cuius ictum etiam vicina tremuerunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 4:3)
Si rectis oculis gladios micantes videt et si scit sua nihil interesse, utrum anima per os an per iugulum exeat, beatum voca;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 33:1)
Sed ad nostros quoque cum perveneris, ostendam multa securibus reddenda.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 38:2)
Dicebas intrepidum fore, etiam si circa me gladii micarent, etiam si mucro tangeret iugulum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 18:4)
Non est elegantiae tuae tam magna sectari secure.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 1:2)
rex ille regum, ductor Agamemnon ducum, cuius secutae mille vexillum rates Iliaca velis maria texerunt suis, post decima Phoebi lustra devicto Ilio adest - daturus coniugi iugulum suae.
(세네카, 아가멤논 1:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION