라틴어 문장 검색

Forte puer comitum seductus ab agmine fido, dixerat "ecquis adest?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 42:5)
Inde per inmensum ventis discordibus actus nunc huc, nunc illuc exemplo nubis aquosae fertur et ex alto seductas aethere longe despectat terras totumque supervolat orbem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 63:1)
Parva mora est, epulasque foci misere calentes, nec longae rursus referuntur vina senectae dantque locum mensis paulum seducta secundis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 67:14)
quarto seducunt castra volatu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 54:4)
Scylla redit (neque enim medio se credere ponto audet) et aut bibula sine vestibus errat harena, aut, ubi lassata est, seductos nacta recessus gurgitis, inclusa sua membra refrigerat unda.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 79:2)
Iter faciamus quod procul dubio imperfectum erit, per illas quaestiones quae hodie nos inquietant quasque iam non possumus sub tapete, ut aiunt, abscondere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 27:3)
per poli liquentis axem fulgor auri absconditur ac diu visum sequacem textilis candor fugit;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.41)
"at tu per undas emices rorante praepes palmula, donec relictum longior abscondat aspectus solum."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.135)
nec non et tenero pietatis tegmine crines obtegit anguinos, ut candida palla latentem dissimulet rabiem, diroque obtenta furori, quod rapere et clepere est avideque abscondere parta, natorum curam dulci sub nomine iactet.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1155)
Diebus sale pauculis Post Pamphilus me solum seducit foras;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 1, scene 2100)
Protinus aërias Phaeacum abscondimus arces, litoraque Epiri legimus portuque subimus Chaonio, et celsam Buthroti accedimus urbem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 13:10)
Neque ego hanc abscondere furto speravi - ne finge - fugam, nec coniugis umquam praetendi taedas, aut haec in foedera veni.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 14:7)
Sequar atris ignibus absens, et, cum frigida mors anima seduxerit artus, omnibus umbra locis adero.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 15:19)
At si triticeam in messem robustaque farra exercebis humum solisque instabis aristis, ante tibi Eoae Atlantides abscondantur Gnosiaque ardentis decedat stella Coronae, debita quam sulcis committas semina quamque invitae properes anni spem credere terrae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 7:6)
Iamque catervatim dat stragem atque aggerat ipsis in stabulis turpi dilapsa cadavera tabo donec humo tegere ac foveis abscondere discunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 21:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION