라틴어 문장 검색

forte ibi tum seges farris dicitur fuisse matura messi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 44:1)
quem campi fructum quia religiosum erat consumere, desectam cum stramento segetem magna vis hominum simul immissa corbibus fudere in Tiberim tenui fluentem aqua, ut mediis caloribus solet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 44:2)
ibi haerentia inter obnata ripis salicta conspiciuntur, nuntiatumque Hannibali est, et deinde intentiore custodia cautum ne quid falleret Volturno ad urbem missum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 253:2)
quieta inde stativa fuere, ac retro etiam consul movit castra, ut sementem Campani facerent, nec ante violavit agrum Campanum quam iam altae in segetibus herbae pabulum praebere poterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 641:1)
sunt qui in agro Beneventano prope Calorem fluvium contendant a castris cum lictoribus ac tribus servis lavandi causa progressum, cum forte inter salicta innata ripis laterent hostes, nudum atque inermem saxisque quae volvit amnis propugnantem interfectum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 262:1)
segetibus tamen, quae iam prope maturitatem erant, maxime in sinu Aenianum evastatis Scotussam copias reducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 68:2)
delecto deinde ad castrum Mutilum satis idoneo loco ad demetenda frumenta - iam enim maturae erant segetes - profectus neque explorato circa nec stationibus satis firmis, quae armatae inermes atque operi intentos tutarentur, positis improviso impetu Gallorum cum frumentatoribus est circumventus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 19:2)
ad septem milia hominum palata per segetes sunt caesa, inter quos ipse C. Ampius praefectus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 21:1)
demessis circa segetibus Romani ad Crannona, intactum agrum, castra movent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 711:1)
et Romani demessis Crannonis segetibus in Phalannaeum agrum transeunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 716:2)
Tibi ego rationem reddam, stimulorum seges?
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 110)
Silvani lucus extra murum est avius, crebro salicto oppletus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 66)
illa seges demum 'seges' modo terra, ut "nec pecori opportuna seges". 'demum' autem novissime, vere specia- liter.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 471)
seges terra modo, ut quid faciat laetas segetes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 5261)
arboribus seges quia de seminario loquitur, arborum bene segetem appellavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2671)

SEARCH

MENU NAVIGATION